PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

5.2.1 Vide rursus et hinc inconueniens. Secundum eandem consequentiam, et hic sermonem producemus, ut discatis insipientiam eorum et hinc. Ita nequaquam conuenientia eorum spiritu sancto Cum enim exciderint illinc, hominibus ea adaptant, que de spiritu sancto extimabunt, digne dicta esse.
CLOSE
Griffolini

5.2.1 Et ut ordine hoc etiam in loco orationem prosequamur, animaduerte quam inepte, quam absurde, quamqueB/1470/1486: quamquam nulla ex parte spiritui quicquam consentaneum loquantur. Nam cum inde decidunt, ea hominibus attribuunt, quae merito de spiritu dici arbitrati sunt.
CLOSE
Griffolini-Montanus

5.2.1 Et vt ordine hoc etiam in loco orationem prosequamur1603: persequamur, animaduerte quam inepte, quam absurde, quamque nulla ex parte spiritui quicquam consentaneum loquantur. Nam cum inde decidunt, ea hominibus attribuunt, quae merito de spiritu dici arbitrati sunt.
CLOSE
Montfaucon

5.2.1 Vide rursum hic absurditatem: nam hanc sequemur dicendi seriem, ut hinc eorum insipientiam discamus: sic nihil usquam illi dicunt quod Spiritui competere possit. Postquam enim inde exciderunt, hominibus illa adscribunt, quae de Spiritu digne dicta fuisse putabant.