PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

5.2.2 Verumptamen et ita ipsam scrutemur lectionem. Vita creatio dicitur nunc, quare et lux et de ea uenit testaturus Iohannes. Propter quid igitur non et ipse est lux. Non enim erat ille lux ait, et nimirum et ipse creationis erat.
CLOSE
Griffolini

5.2.2 Veruntamen etiam sic ipsorum sententiam inquiramus. Vita creatura hoc in loco intelligitur?1470/1486/1530: intelligitur. Ergo et lux creatura est, et de ea uenit testimonium perhibiturus Ioannes. Quamobrem igitur ipse lux non est? Non erat, inquit, ille lux. Atqui ex creaturarum erat numero.
CLOSE
Griffolini-Montanus

5.2.2 Veruntamen etiam sic ipsorum sententiam inquiramus. Vita, creatura hoc in loco intelligitur, ergo et lux creatura est, et de ea venit testimonium perhibiturus Ioannes: quamobrem igitur ipse lux non est? Non erat, inquit, ille lux, atqui ex creaturarum erat numero.
CLOSE
Montfaucon

5.2.2 Caeterum jam lectionem examinemus. Creatura nunc vita dicitur; ergo lux etiam est: deque illa testificaturus venit Joannes. Cur ergo non et ipse lux est? nam non erat ille lux, inquit: atqui ex creaturarum numero erat.