PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

5.1.20 sed ut ex superhabundantia sermonem eorum redarguamus. Interrogabimus eos lignum dic michi uita? et lapis uita? in animata hec et immobilia? Sed homo? totum uita. Et quis utique hoc dixerit? Non enim ipsa uita est homo, sed uite est susceptibilis.
CLOSE
Griffolini

5.1.20 Sed ut uehementius eorum repraehendamus positionem, perconctemur eos, nunquid lignum uita sit,1470/1486/1530: sit? nunquid lapis,1530: lapis? inanimaB: et in anima; 1470/1486: inmaniaB: et in anima; 1470/1486: inmania haec et immobilia?F/1530: immobilia. Verum homo omnino est uita1470/1486/1530: et hec omnino esse nata, et quis nam hoc diceret? Non enim ipsa uita homo est, sed uitae susceptiuus1470/1486/1530: uitam suscepimus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

5.1.20 Sed vt vehementius eorum reprehendamus positionem, percontemur eos, nunquid lignum vita sit? nunquid lapis? inanima haec et immobilia. Verum ipse homo omnino vita est: et quisnam hoc diceret? Non enim ipsa vita homo est, sed vitae susceptiuus. Vide igitur etiam hic rursus absurditatem.
CLOSE
Montfaucon

5.1.20 Verum ut aliunde etiam illorum sententiam validius confutemus, interrogabimus illos: Num quaeso, lignum vita est? num lapis, inanima haec et immobilia? An homo omnino vita est? Ecquis hoc dixerit? Non enim ipsa vita homo, sed vitae capax homo est.