PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

5.1.11 Si igitur spiritum dicunt hic uitam dictum esse, uide quot secuntur inconuenientia. Erit enim ipse incarnatus non filius, erit unigenitus filius qui spiritus. Si uero non hoc, in aliud rursus inconuenientissimum, hoc fugientes incident, ita legentes;
CLOSE
Griffolini

5.1.11 Quod si spiritum dicant hoc in loco uitam appellari, consydera quot sequerentur absurda. Erit enim spiritus incarnatus, non filius. Erit unigenitus spiritus. Quod si negaretur, in aliud longe absurdius hoc euitato prolaberentur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

5.1.11 Quod si spiritum dicant hoc in loco vitam appellari, considera quot sequerentur absurda. Erit enim spiritus incarnatus, non filius, erit vnigenitus spiritus. Quod si negaretur, in aliud longe absurdius, hoc euitato, prolaberentur.
CLOSE
Montfaucon

5.1.11 Si ergo dicant Spiritum hic vitam vocari, vide quanta absurda sequantur. Spiritus enim incarnatus fuerit, non Filius: Spiritus erit unigenitus Filius. Si non ita res fuerit, dum hoc effugient, in aliud longe absurdius incident ita legentes.