PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

5.4.14 Illud enim non tantum crimen. Multociens enim et ab inopia fit, peccante uero nichil turpius et dehonorabilius. Excogitemus denique eos qui in iudicium abeunt, gratia rapine et auaritie, quomodo turpes et derisibiles apparent ad omnia inuerecundantes, mentientes et stulti effecti.
CLOSE
Griffolini

5.4.14 Illud enim non ita in culpa est, interdumque paupertatis gratia contingit. Eo autem qui peccatorum sordibus inquinatur, nihil obscenius, nihil contemptu dignius. Veniat nobis in mentem, et diligenter consyderemus eos, qui rapinae et cupiditatis causa in iudicium uocantur, quam obsceni, quam ridiculi appareant. Cum omnia turpiter et iniuste fecerint, omnes fefellerint, in omnia temere prolapsi sint1470/1486: sunt.
CLOSE
Griffolini-Montanus

5.4.14 illud enim non ita in culpa est, interdumque paupertatis gratia contingit: eo autem qui peccatorum sordibus inquinatur, nihil obscoenius, nihil contemptu dignius. Veniat nobis in mentem, et diligenter consideremus eos, qui rapinae et cupiditatis causa in iudicium vocantur, quam obscoeni, quam ridiculi appareant, cum omnia turpiter et iniuste fecerint, omnes fefellerint, in omnia temere prolapsi sint.
CLOSE
Montfaucon

5.4.14 Illud enim non tantum crimen esset: saepe namque ex paupertate oritur. Peccatore autem nihil turpius, nihil contemptu dignius. Cogitemus ergo eos, qui rapinae et usurae causa in judicium raptantur, quam turpes, quam ridiculi videantur, ut qui omnia impudenter, fallaciter et cum violentia egerint.