PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

5.4.13 Non enim noctis tempus, sed diei. Vt in die igitur boniformiter ambulemus. Nichil enim peccato deformius minus malum ad deformitatis rationem nudos quam peccantes et delinquentes circuite.
CLOSE
Griffolini

5.4.13 Non enim noctis tempus est sed diei, ut in die honeste ambulemus. Et enim nihil peccato turpius est, nihil ignominiosius. Et profecto si ad turpitudinis rationem referatur, tolerabilius est nudos, quam in peccato et scelere depraehendi.
CLOSE
Griffolini-Montanus

5.4.13 non enim noctis tempus est, sed diei, vt in die honeste ambulemus. Etenim nihil peccato turpius est, nihil ignominiosius. Et profecto si ad turpitudinis rationem referatur, tolerabilius est nudos, quam peccatis ac sceleribus opertos et refertos1603: resertos obambulare,
CLOSE
Montfaucon

5.4.13 Neque enim noctis tempus est; sed diei: itaque sicut in die honeste ambulemus. Nihil enim peccato turpius. Minus est malum, secundum turpitudinis rationem, nudos, quam peccatis et sceleribus onustos obambulare.