5.1.5 Et ut ne extimes omnia illa solum dicere eum que a Moyse dicta sunt, inducit, quoniam et sine eo factum est nichil quod factum est, hoc est factibilium, et si uisibile quid et si intelligibile, nichil sine adesse deductum est.
5.1.5 et ne putares, quaecunque Moyses dixerit1470/1486/1530: dixit, ea duntaxat Ioannem intelligere, infert: Et sine ipso factum est nihil quod factum est, hoc est, eorum, quae creata sunt, siue uisui, siue intellectui tantum subiecta, nihil sine filii uirtute productum est, nihil1470/1486/1530: uel conditum.
5.1.5 et ne putares quaecunque Moses dixit, ea duntaxat Ioannem intelligere, infert, Et sine ipso factum est nihil, quod factum est: hoc est, eorum quae creata sunt, siue visui, siue intellectui tantum subiecta, nihil sine filii virtute productum est, vel conditum.
5.1.5 Ne vero putes ipsum ea tantum memorare quae Moyses narravit, subjungit, et sine ipso factum est nihil quod factum: hoc est, ex rebus factis, sive sub aspectum, sive sub intellectum tantum cadant, nihil sine Filii virtute productum est.