PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

5.3.20 Quia igitur neque mors eam superauit, neque error, sed et fulgida est ubique, et lucet cum propria fortitudine. Propterea ait et tenebre eam non comprehenderunt. Etenim est indecertabilis, non amicabiliter immorans, in non illuminari uolentibus animabus.
CLOSE
Griffolini

5.3.20 Cum igitur neque mors, neque error hanc lucem exuperet, sed claritate1470/1486/1530: caritate incredibili propria ui ubique effulgeat, iccirco inquit: Et tenebrae eam1470: eum non comprehenderunt. Quae etsi uinci nequeat, non tamen eorum1486/1530: illorum, qui illuminari noluntB: uolunt, animis patitur immorari.
CLOSE
Griffolini-Montanus

5.3.20 Cum igitur neque mors, neque error hanc lucem exuperet, sed charitate incredibili propria vi vbique effulgeat: idcirco inquit, Et tenebrae eam non comprehenderunt, quae etsi vinci nequeat, non tamen illorum qui illuminari nolunt, animis patitur immorari.
CLOSE
Montfaucon

5.3.20 Quoniam igitur neque mors, neque error lucem illam superarunt; sed est ubique splendida, et propria vi fulget, ideo ait: et tenebrae eam non comprehenderunt. Est enim inexpugnabilis, nec libenter in animis habitat, qui nolunt illumirari.