PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

5.4.15 Nos autem ita sumus miseri et infelices ut uestimentum quidem non utique sustineamus simpliciter, et peruerse circumamicti. Sed et si alium uiderimus hec patientem, dirigimus. Omnibus autem et nobis et proximis aduersus caput ambulantibus, neque sentimus.
CLOSE
Griffolini

5.4.15 Nos autem tam misere tam infeliciter uitam agimus: ut uestem prepostere indui non patiamur. immo alios si id faciant reprehendemus. Cum uero et nos et proximi nostri capite ambulemus: non aduertimus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

5.4.15 Nos autem tam misere, tam infoeliciter vitam agimus, vt vestem praepostere indui non patiamur, imo alios si id faciant reprehendemus: cum vero et nos, et proximi nostri, capite ambulemus, non aduertimus.
CLOSE
Montfaucon

5.4.15 Nos autem ita miseri infelicesque sumus, ut dum pallium negligenter vel transverse positum gestare non patimur; imo idipsum in alio emendamus; cum autem et nos et proximi nostri inverso capite ambulemus, id ne quidem sentiamus.