PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

5.2.4 Sed satis de derisione. Vobis enim dimitto dereliquo inuehere in uerborum horum prodigium ut non ipsi hoc uideamur, elegisse deridere simpliciter, et tempus inaniter consumamus.
CLOSE
Griffolini

5.2.4 Sed iam satis risimus uobis has ineptias: hec monstra consideranda dimittimus: ne risus mouendi dumtaxat gratia: hec dixisse uideamur: et tempus conteramus incassum.
CLOSE
Griffolini-Montanus

5.2.4 Sed iam satis risimus: vobis has ineptias, haec monstra consideranda dimittimus, ne risus mouendi duntaxat gratia haec dixisse videamur, et tempus conteramus incassum.
CLOSE
Montfaucon

5.2.4 Sed sat risui datum est: haec monstra verborum vobis deinceps confutanda relinquo: ne nos haec risum movendi causa praemisisse videamur, tempusque frustra teramus.