5.3.3 Quare non filio soli ex hoc id est ex quo, sed et spiritui attributum est. Etenim Ioseph angelus dixit: Ne timeas accipere Mariam coniugem tuam. Quod enim in ea natum est, ex spiritu sancto est.
5.3.3 Itaque non filio tantum hoc uerbum ex quo, sed spiritui quoque attributum inueneris. Dixit enim ad Ioseph angelus: Noli timere accipereF: accipe Mariam coniugem tuam. Quod enim in ea genitum est, ex spiritu sancto est.
5.3.3 Itaque non filio tantum hoc verbum, ex quo, sed spiritui quoque attributum inueneris. Dixit enim ad Ioseph angelus: Noli timere accipere Mariam coniugem tuam, quod enim in ea genitum est, ex spiritu sancto est.
5.3.3 Itaque non uni Filio illud, ex quo; sed etiam Spiritui tribuitur. Etenim Josepho Angelus dicebat: Ne timeas accipere Mariam conjugem tuam: quod enim in ea natum est, ex Spiritu sancto est.