PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

5.3.8 Quemadmodum in fonte qui generat abyssos, quantumcumque aufers nullo minorasti fontem, ita et in operatione unigeniti quotcumque credes deducta per eam facta esse non minor ipsa facta est, magis autem ut familiariori utar exemplo, quod lucis dicam, quod et ipse induxit confestim dicens, et uita erat lux hominum.
CLOSE
Griffolini

5.3.8 Nam quemadmodum si ex profundissimo et iugi fonte quantumuis aquae haurias, nihil tamen is diminuitur, ita in unigeniti operibus, quodcunque ex hisB/1470/1486: iis productum factum ue credideris, nihilominus effecit, immo ut propriori utamur similitudine, lucis scilicet quam ipse mox1470/1486/1530: mox ipse subdidit: Et uita erat lux hominum.
CLOSE
Griffolini-Montanus

5.3.8 Nam quemadmodum si ex profundissimo et iugi fonte quantum vis aquae haurias, nihil tamen his diminuitur fons: ita in vnigeniti operibus, quodcunque ex his productum factumve credideris, nihilominus effecit. Imo vt propriori vtamur similitudine, lucis scilicet, quam mox ipse subdidit: Et vita erat lux hominum.
CLOSE
Montfaucon

5.3.8 Quemadmodum si ex fonte abyssos emittente aquam hauseris, quantumcumque haurias, fontem nihil minues; ita de Unigeniti vi operandi putandum, quantacumque per ipsam facta credideris, nunquam illa minuitur; imo vero ut magis proprio utar exemplo, nempe lucis, de qua ille mox adjicit, et vita erat lux.