PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

5.1.17 Et enim et Christus dei uirtus et sapientia filius. Ita utique et hic et si lux spiritus, tamen nunc non de eo ait euangelista.
CLOSE
Griffolini

5.1.17 siquidem et christus dei uirtus et dei sapientia nuncupatur. non tamen semper sapientie et uirtutis dei: appellatione: filium dixeris intelligendum. Itidem hoc in loco quamuis illuminet spiritus: minime tamen de eo intelligitur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

5.1.17 siquidem et Christus dei virtus et dei sapientia nuncupatur, non tamen semper sapientiae, et virtutis dei appellatione filium dixeris intelligendum. Itidem hoc in loco, quanuis illuminet spiritus, minime tamen de eo intelligitur.
CLOSE
Montfaucon

5.1.17 Nam et Christus Dei virtus et Dei sapientia vocatur; at non semper ubi Dei virtus et Dei sapientia dicitur, Christus indicatur. Sic et hoc loco, licet Spiritus illuminet, non tamen de ipso nunc loquitur Evangelista.