PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

5.2.18 Igitur siquidem de filio et in ueteri testamento hoc id est secundum principia, tu domine fundasti dictum est? manifesta conditionis est dignitas. Si uero de patre hoc prophetam dixisse dicis, Paulum uero filio adaptasse id quod de illo dictum est? et ita idem fit rursus.
CLOSE
Griffolini

5.2.18 sic et filius, quos uult, uiuificat. Quod si de filio etiam in ueteri testamento: Initio terram tu fundasti, domine, dictum est, manifesta est opificii dignitas. Sin de patre prophetam id locutum dixeris, quod de illo dictum est, Paulus filio attribuit, et ita idem efficietur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

5.2.18 sic et filius quos vult viuificat: quod si de filio etiam in veteri testamento: Initio terram tu fundasti domine, dictum est, manifesta est opificii dignitas. Sin de patre prophetam id locutum dixeris, quod de illo dictum est, Paulus filio attribuit, et ita idem efficietur:
CLOSE
Montfaucon

5.2.18 Si itaque de Filio dicatur in veteri Testamento, Initio tu, Domine, terram fundasti, manifesta est creationis dignitas: sin de Patre prophetam id loquutum dixeris, Paulum autem Filio adscripsisse id quod de Patre dictum erat; idipsum tamen sequetur.