PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

5.2.3 Qualiter igitur non est lux? Qualiter autem in mundo, et mundus per ipsum factus est? Creatio in creatione erat, et creatio per creationem facta est? Qualiter autem et mundus eum non cognouit? Creatio creationem non cognouit? Quotquot autem susceperunt eum, dedit eis potestatem filios dei fieri.
CLOSE
Griffolini

5.2.3 Quomodo ergo non est lux? Quomodo in mundo erat, et mundus per ipsum factus est? Nunquid creatura in creatura erat?B: est:; 1470/1486/1530: erat:B: est:; 1470/1486/1530: erat: et creatura per creaturam facta est?1470/1530: erat uel est?; 1486: erat: uel est1470/1530: erat uel est?; 1486: erat: uel est Quomodo et mundus eum non cognouit? Creaturam creatura non cognouit?B: Creatura creaturam non cognouit?; 1486/1530: om.B: Creatura creaturam non cognouit?; 1486/1530: om. Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatemB/F: om. filios dei fieri.
CLOSE
Griffolini-Montanus

5.2.3 Quo modo ergo non est lux? Quo modo in mundo erat, et mundus per ipsum factus est? Nunquid creatura in creatura erat, et creatura per creaturam facta est? quo modo et mundus eum non cognouit, Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios dei fieri.
CLOSE
Montfaucon

5.2.3 Quomodo ergo non est lux? Quomodo in mundo erat, et mundus per ipsum factus est? Creaturane erat in creatura, et creatura per creaturam facta est? Quomodo mundus eum non cognovit? An creatura creaturam non novit? Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri.