PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

5.1.7 Nam primum quidem, neque tempus erat hic spiritus sancti meminisse, propter quid manifeste eum ita posuit? Vnde uero manifestum est quoniam de spiritu sancto hoc dictum est? Aliter autem inueniemus secundum hanc rationem, non spiritum sed ipsum filium per se ipsum fieri.
CLOSE
Griffolini

5.1.7 Primum nanque neque temporis huius, neque propositi erat spiritus meminisse. Quod si ita ei uisum est, si ita placuit, qua nam gratia tam obscure spiritus mentionem fecit? Vnde autem constat de spiritu dictum esse? Praeterea in hoc euangelio inueniemusB/1530: inuenimus, non spiritum, sed filium per1470/1486/1530: et se ipsum factum.
CLOSE
Griffolini-Montanus

5.1.7 Primum nanque neque temporis huius, neque propositi erat, spiritus meminisse: quod si ita ei visum est, si ita placuit, qua nam gratia tam obscure spiritus mentionem fecit? vnde autem constat id de spiritu dictum esse? alioqui iuxta hanc rationem inueniemus non spiritum sed filium a seipso factum esse.
CLOSE
Montfaucon

5.1.7 Primo enim hic non opportuna Spiritus mentio esset: quod si tandem id voluisset, cur tam obscure loquutus esset? Unde enim constat hoc de Spiritu dictum esse? Alioquin autem secundum hanc seriem comperiemus, non Spiritum, sed ipsum Filium per seipsum factum esse.