5.1.8 Sed et surgite, ut non fugiat uos quod dicitur. Et age secundum eorum interim legamus modum. Ita enim nobis hoc inueniens erit. Quod factum est in ipso, uita erat.
5.1.8 Verum excitemini, ne haec uos sententia fugiat. Et agite, quaeso, primum hunc textum secundum illorum1470/1486/1530: eorum legamus opinionem. Hoc pacto quam perperam, impieque eum interpretentur, plane intelligetis. Inquiunt igitur: Quod factum est, in ipso uita erat.
5.1.8 Verum excitemini ne haec vos sententia fugiat, et agite quaeso, primum hunc textum secundum eorum legamus opinionem: hoc enim pacto quam perperam, impieque eum interpretentur, plane intelligetis. Inquiunt igitur, Quod factum est in ipso, vita erat:
5.1.8 Verum attendite, ne vos hoc dictum effugiat; et age interim ad illorum morem legamus: hoc pacto enim manifestior erit absurditas: Quod factum est, in ipso vita erat.