5.3.12 Quare quod de patre dictum est, et de hoc principaliter utique dicetur, quoniam in eo uiuimus, mouemur et sumus. Quod et Paulus ostendens dixit, quoniam in eo creata sunt omnia, et omnia in eo constiterunt. Ideo et radix et fundamentum dictum est.