PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

5.4.20 Ideo deprecor multam in hac uita quietem demonstremus multam puritatem. Etenim habemus regem omnia uidentem continue nostra. Vt igitur nos semper hec copiose illuminet lux attrahamus hunc radium.
CLOSE
Griffolini

5.4.20 Quare uos et hortor et admoneo, ut in hac uita et sobrios nos et quietos exhibeamus. Rex enim noster omnia nostra opera conspicatur. Vt igitur haec lux perpetuo nos illuminet, hos diuinae clementiae radios et quaeramus et efflagitemus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

5.4.20 Quare precor et obsecro, vt in hac vita et sobrios nos et quietos exhibeamus, rex enim noster omnia nostra opera conspicatur. Vt igitur haec lux perpetuo nos illuminet, hos diuinae clementiae radios et quaeramus, et efflagitemus,
CLOSE
Montfaucon

5.4.20 Quapropter rogo, multam in hac vita quietem et modestiam, multam munditiem exhibeamus. Regem quippe habemus, qui nostra omnia perpetuo intuetur. Ut itaque semper lux illa nos illuminet, hunc nobis radium attrahamus.