PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

5.4.17 a consuetudine sola. Nam hec quidem, nullus umquam uolens pateretur. Illud autem facere omnes semper audent, cum ociositate. Quia si quis in angelorum multitudine ueniret, apud quos nichil umquam factum est uideret utique tunc certissime multam derisionem.
CLOSE
Griffolini

5.4.17 Ex consuetudine tantum1470/1486/1530: unde. Nemo unquam sponte sua nudus ambulare consueuit.1470/1486: consueuit? Illud autem omnes, omni tempore, et sane confidenter audent. Quod si quispiam cum angelis haberet consuetudinem, apud quos nihil unquam1470/1486/1530: uel nunquam tale committitur, certo tunc quam1530: quoniam ridiculum sit, intelligeret.
CLOSE
Griffolini-Montanus

5.4.17 ex consuetudine, vnde nemo vnquam sponte sua nudus ambulare consueuit. Illud autem omnes omni tempore, et sane confidenter audent. Quod si quispiam cum angelis haberet consuetudinem, apud quos nunquam tale quid committitur, certo tunc quoniam ridiculum sit, intelligeret.
CLOSE
Montfaucon

5.4.17 A consuetudine tantum. Illud enim nemo unquam sponte sua passus est, hoc vero omnes confidenter audent. Certe si quis Angelorum coetum adiret, in quo nihil unquam hujusmodi gestum est; statim videret quam ridicula res esset.