PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

5.3.18 Non enim Iudei solum, sed et gentiles ad hanc uenerunt cognitionem, et communis omnibus preiacet hec lux. Propter quid autem non et angelos adiecit, sed hominum dixit, quoniam nunc ei de natura hac sermo est, et hiis uenit euangelizans bona.
CLOSE
Griffolini

5.3.18 Non enim Iudaei duntaxat, sed gentiles quoque in hanc cognitionem deuenere, et communis omnibus propositaF: preposita est haec lux. Quanam autem gratia non angelorum sed hominum tantum lucem dixit? Quoniam ei in praesentia de humana natura sermo habetur, et ad homines uenit, ut uera et perpetua eis bona annunciaret.
CLOSE
Griffolini-Montanus

5.3.18 Non enim Iudaei duntaxat, sed Gentiles quoque in hanc cognitionem deuenere, et communis omnibus proposita est haec lux. Qua nam autem gratia non angelorum, sed hominum tantum lucem dixit? quoniam ei in praesentia de humana natura sermo habetur: et ad homines venit, vt vera et perpetua eis bona annunciaret.
CLOSE
Montfaucon

5.3.18 Neque enim Judaei tantum, sed etiam Gentiles ad hanc cogitionem devenerunt, et haec lux communis omnibus proposita erat. Cur autem non Angelos addidit, sed homines solum dixit? Quia nunc ipsi de humana natura sermo est; et hominibus bona nunciaturus venit.