PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

5.2.5 Si enim neque de spiritu sancto hec dicta sunt, sicut demonstratum est; neque de creatione, adherebunt autem adhuc eidem lectioni, quod omnium inconuenientissimum, illud sequetur quod antea diximus id est filium per se ipsum factum esse.
CLOSE
Griffolini

5.2.5 Nam si neque de spiritu id dictum est, ut plane ostendimus, neque de creatura, et eo quo asserunt puncto hic textus esset1470/1486/1530: esset is textus distinguendus, illud omnium1470/1486/1530: unum sequeretur absurdissimum, quod ante diximus, filium per se ipsum factum esse.
CLOSE
Griffolini-Montanus

5.2.5 Nam si neque de spiritu id dictum est: vt plane ostendimus, neque de creatura, et eo quod asserunt puncto esset is textus distinguendus, illud vnum sequeretur absurdissimum, quod ante diximus, filium per seipsum factum esse.
CLOSE
Montfaucon

5.2.5 Nam si haec de Spiritu non dicta sunt, ut jam demonstratum est, neque de creatura; et eamdem tamen illi lectionem tueantur; illud omnium absurdissimum sequetur, ut diximus, quod Filius per seipsum factus sit.