PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

5.3.9 Quemadmodum lux quotcumque illuminauerit infinita, nichil in propria minoratus claritate, ita et deus et antequam operatus est et postquam fecit, similiter indeficiens manet nullo minoratus, neque inualidus fieris, ex multa conditione. Sed et si quam plures oporteret factos esse mundos tales, et si infinitos idem manet omnibus sufficiens. Non ad inducendum eos solum, sed et ad continendum post conditionem eos.
CLOSE
Griffolini

5.3.9 Quemadmodum, inquam, lux quantamuis hominum multitudinem illuminaret, nihil splendoris remitteret, itidem deus et ante quam mundum conderet1530: condidit, et postquam condidit1530: conderet, idem perfectus1470/1530: profectus atque integer permanet, nihil tanto et tam1530: om. admirabili opificio minor, nihil imbecillior. Quod si innumeros huiuscemodi1530: huiusmodi esset mundos conditurus, omnibus tamen sufficeret, non modo ad creandos, sed et gubernandos.
CLOSE
Griffolini-Montanus

5.3.9 Quemadmodum inquam, lux quantamuis1603: quantumuis hominum multitudinem illuminaret, nihil sui splendoris remitteret: itidem deus et antequam mundum condidit, et postquam conderet, idem perfectus atque integer permanet, nihil tanto et admirabili opificio minor, nihil imbecillior. Quod si innumeros huiusmodi esset mundos conditurus, omnibus tamen sufficeret, non modo ad creandos, sed et ad gubernandos.
CLOSE
Montfaucon

5.3.9 Quemadmodum ergo lux, quantacumque hominum millia illuminet, nihil splendoris amittit; sic quoque Deus et antequam operetur et post emissa opera, perinde integer manet, nec minuitur, neque ex operatione multa fatigatur; sed etiamsi mille mundos similes creare oporteret, etiamsi infinitos, illis omnibus sufficeret, nec creandis modo, sed etiam post creationem servandis.