PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

5.2.15 siue enim in uno quodque positum, nichil aliud ostendit nobis quam hoc, omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nichil quod factum est. Si uero hoc id est per, extimas minorationis esse, audi eum dicentem: Tu secundum principia domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt celi.
CLOSE
Griffolini

5.2.15 Haec autem particula siue singulis addita, nihil1470/1486/1530: nil aliud nobis significat quam: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est. Si uero hanc praepositionem per significare diminutionem arbitraris, audi prophetam dicentem: Initio terram tu fundasti, domine1530: om., et opera manuum tuarum sunt caeli.
CLOSE
Griffolini-Montanus

5.2.15 Haec autem particula, siue, singulis addita, nil aliud nobis significat, quam omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est. Si vero hanc praepositionem, per, significare diminutionem arbitraris, audi prophetam dicentem: Initio domine terram tu fundasti, et opera manuum tuarum sunt coeli:
CLOSE
Montfaucon

5.2.15 Illud enim sive, singulis appositum, nihil aliud nobis significat, quam hoc, omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est. Quod si illud per diminutionem significare putes, audi prophetam dicentem: Initio tu, Domine, terram fundasti , et opera manuum tuarum caeli.