PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

5.4.11 Etenim putant diuites esse et non sunt et extimant uoluptari, non uoluptantes et non prius sentiunt errorem hunc ut oportet, donec ab insania hac eruti fuerint, donec sompnum excusserint. Ideo expergisci et uigilare omnibus Paulus iubet. Et dominus eadem rursus.
CLOSE
Griffolini

5.4.11 Videntur diuitiis affluere, cum nullis affluant. In deliciis esse, cum non sint. Neque ante se deceptos intelligunt, quam ab insania liberentur, quam somnum discutiant. Quocirca ut sobrii simus et uigilemus, nobis Paulus praecipit, et itidem dominus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

5.4.11 videntur diuitiis affluere, cum nullis affluant: in deliciis esse, cum non sint: neque ante se deceptos intelligunt, quam ab insania liberentur, quam somnum discutiant. Quocirca vt sobrii simus et vigilemus, nobis Paulus praecipit, et itidem dominus.
CLOSE
Montfaucon

5.4.11 Videntur enim sibi divites esse cum non sint, se deliciari putant, et nullae deliciae: nec prius fallaciam ut par esset sentiunt, quam ab hac insania liberentur, et donec somnum excutiant. Ideoque ut sobrii simus et vigilemus Paulus omnibus praecipit: et idipsum quoque Christus.