PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

5.4.10 Fugiamus igitur ita angustiosam uitam. Etenim post dolorem hunc, mors sequetur, mors immortalis; neque enim est eius que illic suplicii finis. Sed et hic ab insanis, in nullo qui res sompno ymaginantur, non subsistentes.
CLOSE
Griffolini

5.4.10 Propulsemus igitur tam grauem, tam molestam uitam, cuius angorem mors sequitur. Mors, inquam, immortalis et perpetua, cui nullus supplicii finis est. Adde quod in hac uita nihil ab insanientibus ii1530: hi differunt, qui terrenas res et breui duraturas, tanquam in somnis conspicantur1470/1486/1530: suspicantur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

5.4.10 Propulsemus igitur tam grauem, tam molestam vitam, cuius angorem mors sequitur, mors inquam immortalis et perpetua, cui nullus supplicii finis est. Adde quod in hac vita nihil ab insanientibus hi differunt, qui terrenas res et breui duraturas tanquam in somnis suspicantur,
CLOSE
Montfaucon

5.4.10 Tam molestam ergo vitam fugiamus. Nam post angorem hujusmodi, mors sequetur, mors immortalis: illic enim nullus supplicii finis erit. Hic vero ab insanientibus nihil differunt ii, qui res sibi fingunt, quae ne quidem exsistunt.