PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

5.3.16 Et qualis, dic michi est hec lux, non talis sensibilis, sed intelligibilis animam illuminans ipsam. Quia enim debet dicere Christus, quoniam nullus poter uenire ad me nisi pater traxerit illum, propterea preassumens hic euangelista ait, quoniam ipse est qui illuminat, ut et si audiens de patre quid tale, non patris dicas esse id solius, sed et filli. Omnia enim ait quemcumque habet pater meus, mea sunt.
CLOSE
Griffolini

5.3.16 Et quae nam est haec lux? Non quae sensu, sed quae animo percipitur, quae ipsam illuminat animam. Cum enim dicturus esset Christus: Nemo potest uenire ad me, nisi pater traxerit eum. Iccirco hinc exorsus euangelista inquit ipsum esse qui illuminat, ut quamuis de patre aliquid eiusmodi audieris, non solius patris id esse, sed filii quoque profitearis. Omnia, inquit, quaecunque habet pater meus, mea sunt.
CLOSE
Griffolini-Montanus

5.3.16 Et quae nam est haec lux? Non quae sensu, sed quae animo percipitur, quae ipsam illuminat animam. Cum enim dicturus esset Christus, Nemo potest venire ad me, nisi pater traxerit eum: Idcirco hinc exorsus euangelista, inquit, ipsum esse qui illuminat: vt quanuis de patre aliquid eiusmodi audieris, non solius patris id esse, sed filii quoque profitearis. Omnia, inquit, quaecunque habet pater meus, mea sunt.
CLOSE
Montfaucon

5.3.16 Et qualis, quaeso, haec lux est? Non sensilis, sed spiritualis, quae illuminat animam. Quia enim Christus dicturus erat, Nemo potest venire ad me, nisi Pater traxerit eum, ideo praeveniens Evangelista dixit, ipsum esse qui illuminat; ut si de Patre quid simile audias, ne id solius Patris, sed Filii quoque esse profitearis: nam omnia, inquit, quaecumque habet Pater meus, mea sunt.