PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

5.4.3 Quemadmodum igitur solari radio frui, ut oportet non est non aperientem oculos, ita neque hac participare claritaritate ubertim non uehementer expandentem anime oculos, et constituentem eum undique acute inspectantem. Qualiter autem fit hec? Cum omnibus expurgauerimus animas passionibus.
CLOSE
Griffolini

5.4.3 Quemadmodum enim solaribus radiis nemo clausis oculis frui potest, ita neque huius claritatis particeps abunde unquam fuerit, nisi animi oculum ad eam et dirigat et intendat. Tunc enim late1486/1530: om. quocunque se uertetB: uerteret; 1470/1486/1530: uertitB: uerteret; 1470/1486/1530: uertit, facilis ei prospectus patebit. Quod euenerit1530: eueniet, cum omnibus malis affectibus animum purgauerimus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

5.4.3 Quemadmodum enim solaribus radiis nemo clausis oculis frui potest, ita neque huius claritatis particeps abunde vnquam fuerit, nisi animi oculum ad eam dirigat, eiusque aciem vndique1603: vndie eo contendat: quod eueniet, cum omnibus malis affectibus animum purgauerimus.
CLOSE
Montfaucon

5.4.3 Quemadmodum enim non potest quis radio solari probe frui, nisi oculos aperiat: ita neque hujus splendoris abunde consors esse, nisi animae oculos aperiat, eorumque aciem undique paret. Quomodo autem id fieri possit? Si animum omni vitio purgemus.