PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

5.3.17 Igitur primum quidem de conditione nos edocuit. Deinde dicit et que secundum animam bona, que prebuit uobis ueniens, et per unum uerbum enigmatice ostendit ea euangelista dicens, et uita erat lux hominum, et non dixit lux Iudeorum, sed uniuersaliter hominum.
CLOSE
Griffolini

5.3.17 Primum igitur creationem nobis edocuit. deinde beneficia que in aduentu suo nobis largitus est: uno uerbo commemorauit significauitque euangelista: cum ait. Et uita erat lux hominum. non iudeorum sed omnium hominum1530: hominum omnium.
CLOSE
Griffolini-Montanus

5.3.17 Primum igitur creationem nobis1603: nos edocuit, deinde beneficia quae in aduentu suo nobis largitus est, vno verbo commemorauit, significauitque euangelista, cum ait: Et vita erat lux hominum: non Iudaeorum, sed hominum omnnium1603: omnium.
CLOSE
Montfaucon

5.3.17 Primo igitur creationem nos docuit: deinde animae bona quae veniens nobis largitus est, uno verbo subindicavit Evangelista dicens: Et vita erat lux hominum. Nec dixit, erat lux Judaeorum, sed universorum hominum.