PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

5.3.1 Sed neque minor est neque deficit a patris substantia filius. Propterea non hoc solum confisus est Paulus dicere de eo, sed et alia talia. Verbum enim ex quo quod ut dignam quondam solo patre distribuis sortem et de filio ait ita dicens: Ex quo omne corpus per tactus et colligationes attributum et conexum, crescit in augmentum dei
CLOSE
Griffolini

5.3.1 Verum neque minor est filius, neque patris indiget1470/1486: indigeret substantia. Quocirca non modo hoc1530: hoc modo de filio Paulus audet profiteri, sed alia quoque huiusmodi. Hoc enim uerbum ex quo quod tanquam dignum quoddam et praecipuum soliB/1470/1486: solo patri attribuis, filio quoque proprium his uerbis ostendit: Ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum dei.
CLOSE
Griffolini-Montanus

5.3.1 Verum neque minor est filius, neque patris indiget substantia: quocirca non hoc modo de filio Paulus audet profiteri, sed alia quoque huiusmodi: hoc enim verbum, ex quo, quod tanquam dignum quoddam et praecipuum soli patri attribuis, filio quoque proprium his verbis ostendit: ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum, et constructum crescit in augmentum dei:
CLOSE
Montfaucon

5.3.1 At neque minor, neque inferior Patris substantia est Filius. Quapropter non hoc solum de Filio ausus est Paulus dicere, sed etiam alia similia: nam illud, ex quo, quod tu solius Patris dignitati adscribis, ille de Filio dicit his verbis: Ex quo totum corpus, per nexus et conjunctiones subministratum et constructum, crescit in augmentum Dei.