PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

50.1.9 Vide qualiter seipsos accusant, dicentes: Quem querunt interficere et nichil ei dicunt; et non simpliciter: et quia nichil ei dicunt sed propalanti. Qui enim palam loquebatur et cum omni libertate, magis utique eos irritabat, sed nichil ei faciebant.
CLOSE
Griffolini

50.1.9 Vide quo pacto se ipsos accusant. Quaerunt interficere, et nihil ei dicunt: Ecce palam loquitur. Quae loquendi libertas magis eos irritabat, sed nihil faciebant.
CLOSE
Griffolini-Montanus

50.1.9 Vide quo pacto seipsos accusant. Quaerunt interficere, et nihil ei dicunt. Ecce palam loquitur. Quae loquendi libertas magis eos irritabat, sed nihil faciebant.
CLOSE
Montfaucon

50.1.9 Vide quomodo seipsos condemnent: quem quaerunt interficere, inquiunt, et nihil ei dicunt. Nec modo nihil dicunt; sed neque palam et libere loquentem ipsosque exasperantem reprimunt.