Homilia L (xlix)
50.1.1 Dicebant ergo quidam ex Hierosolymis1530: Hierosolymitanis: Nonne hic est quem quaerunt interficere? Et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt.
50.1.2 Nunquid uere cognouerunt principes, quia hic est1530: est uere Christus? Sed hunc scimus unde sit.
50.1.3 Nihil in diuinis scripturis temere positum est, quippe quae a spiritu sancto prolatae sunt.
50.1.4 Quamobrem omnia diligenter inuestigemus. Etenim ex una particula totam possumus inuenire sententiam, quae nobis in praesentia preponitur1470/1486/1530: proponitur.
50.1.5 Multi enim ex Hierosolymis1530: Hierosolymitanis dicebant: Nonne hic est, quem quaerunt interficere?B: interficere. Et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt: Cur ex Hierosolymis1530: Hierosolymitanis dixit?B: dixit.
50.1.6 Vt ostenderet Euangelista, quod qui multa et magna uidebant miracula, ii1530: hi miserabiliores erant. Qui maximum diuinitatis signum accoeperant, perditorum principum iudicium sequebantur.
50.1.7 Nonne maximum fuit insanientium homicidarum, et insidiantium, et quaerentium se interimere, et iam comprehendentium furorem sedare?1470/1486: sedare.
50.1.8 Quis hoc fecisset? Quis tantam tam facile extinxisset insaniam? Tamen post tot signa stultitiam eorum atque insaniam intuere.B: intuere? Nonne hic est, quem quaerunt interficere?
50.1.9 Vide quo pacto se ipsos accusant. Quaerunt interficere, et nihil ei dicunt: Ecce palam loquitur. Quae loquendi libertas magis eos irritabat, sed nihil faciebant.
50.1.10 Nunquid uere cognouerunt principes, quia hic est1530: est uere Christus?B: Christus. Vobis autem quid uidetur? quam de eo fertis sententiam? Contrariam inquit.F: inquit? Propterea dicebant: Sed hunc scimus unde sit. O malitiam, o pertinaciam!
50.1.11 Non sequuntur principum sententiam, sed aliam corruptam afferunt propriae stultitiae consentaneam.
50.1.12 Scimus hunc, inquit, unde sit. Christus autem cum uenerit,1470/1486/1530: om. nemo sciB: om.t unde sit.1470/1486/1530: om. Atqui principes uestriB: om. interrogati dicebant, in Bethleem nasciturum.
50.1.13 Et iterum quidam1470/1486: quidem alii: Nos scimus quod Moysi locutus est deus, hunc autem nescimus, unde sit. Scimus unde est, et nescimus, inquiuntB: om.. Verba profecto ebriorum. Et iterum: Nunquid ex Galilaea uenit Christus?1470/1486/1530: om.
50.1.14 Nunquid ex Bethleem castello?B: castello. Ecce insanorum sententia: Scimus et nescimus. A Bethleem uenit Christus,
50.1.15 et cum ueniet Christus, nemo nouit. Quid hoc magis contrarium?B: contrarium. Id enim tantum sibi persuaserant, ne crederent.
50.1.16 Quid igitur1470/1486/1530: ergo ad hoc Christus?B/F: Christus. et me scitis, et unde sum scitis, et a me ipso non ueni, sed est uerus, qui misit me, quem uos nescitis.
50.1.17 Et alio in loco: Si me sciretis, et patrem meum sciretis. Quomodo ergo dicit a Iudaeis sciri unde sit, et iterum neque se, neque patrem ab iisdemB: eisdem sciri?
50.1.18 Num contraria loquitur? Absit. Sed ualde sibi constat. Alteram autem dicit sententiam dicendo: Nescitis,
50.1.19 quemadmodum cum dicit: Filii Heli, filii Belial nescientes dominum. Et iterum: Israel autem me non cognouit.
50.1.20 Et Paulus: Confitentur se nosse deum, factis autem negant. Stat igitur ut qui sciat, nesciat. Inquit ergo: Si me scitis, scitis quia dei filius sum.
50.1.21 Illa autem particula, unde sum, locum non denotat, ut ex sequentibus constat: Et a me ipso non ueni, sed uerus est, qui misit me, quem uos nescitis.
50.1.22 Ex quo notat operum inscitiam, sicut et Paulus inquit: Confitentur se nosse deum, factis autem negant.
50.1.23 Neque enim inscitiae peccatum erat, sed praui animi, qui cum scirent, scire nollent. Sed quae nam haec consequentia?
50.1.24 Quomodo enim reprehendendo eorum dicta confirmat?F: confirmat. Nam cum illi dicerent: Hunc autem scimus, unde est, addidit: Et me scitis. Quid enim dixerunt illi? Quod nescirent?1486: nescirent
50.1.25 Minime, sed se quoque scire profitebantur. Verum ea sententia quod solum e terra esset, et fabri filius.
50.1.26 Ipse autem in caelum eos erexit, inquiens: Scitis unde sum, hoc est, non ex hoc mundo ut suspicamini, sed unde ille qui misit me.
50.1.27 Dicendo autem: A me ipso non ueni, significat eos scisse a patre missum, licet non confiterentur.
50.1.28 Dupliciter ergo eos reprehendit, et primum quidem quae secreto1470/1486/1530: secrete loquebantur, in medium adducit, aperte eos confundens.
50.1.29 Deinde etiam mentem eorum aperit, quasi dicat: Non sum uilis, non sum abiectus, sed: Verus est, qui misit me, quem uos nescitis,
50.1.30 hoc est, si uerus est, in ueritate misit, si uerus est qui misit, uerum esseB: etiam et qui mittitur, non est ambigendum.
50.2.1 Praeterea et propriis eos conuincit rationibus. Cum enim dicerent: Christus cum uenerit nemo scit, unde sit, hincF: hic ostendit se esse Christum.
50.2.2 Etenim illi hanc particulam, nemo scitB: om., ad distantiam localis cuiusdam diffinitionis1530: definitionis dicebant.
50.2.3 Vnde se Christum esse, et a patre uenisse profitetur, et semper sibi duntaxat patris cognitionem esse testatur, dicens: Non quod patrem quis uidit, nisi qui est a patre,
50.2.4 quibus uerbis irritati sunt. Dicendo enim: Nescitis eum, et si1486/1530: om. scitis scire dissimulatis, non immerito eos tangebat et irritabat.
50.2.5 Quaerebant ergo eum apprehendere, et nemo misit in illum manum. Quia non dum uenerat hora eius. Vides ne eos inuisibiliter detentos, et furorem eorum cohibitum?B: cohibitum.
50.2.6 Cur autem non aperte dixit, sed tantum non dum uenerat hora eius,1470/1486/1530: eius? humilius loqui uoluit, ut homo crederetur.
50.2.7 Cum enim frequenter sublimiaB: sublima de se loquatur, hac gratia haec non nunquam interserit. Cum autem dicit: Ab ipso sum, non ut propheta, sed ut qui eum uiderit, et cum eo fuerit, loquitur: Noui eum, inquit, quia ab ipso sum.
50.2.8 Vides quo pacto undique id dictum confirmat:1470/1486/1530: confirmat? A meipso non ueni?1470/1486/1530: ueni. et illud: Qui misit me, uerus est?1470/1486/1530: est. id contendens, ne deo alienus putaretur. Et considera quantum in hac uerborum humilitate existat utilitatis.
50.2.9 Post haec multi, inquit, dicebant: Christus cum uenerit, nunquid plura signa faciet, quam quae hic facit? Quae nam signa?
50.2.10 Atqui tria tantum ab Euangelista memorantur: uini, paralitici, et filii reguliB: reguli filii. Ex quo constat, quod saepe alias dixi, multa pretermissa ab euangelistis, et principum maledicta pluribus uerbis enarrata.
50.2.11 Quaerebant ergo eum apprehendere et interimere, quidam uidelicet, non multitudo, quae non affectabat principatum, neque capiebatur inuidia, sed sacerdotes.
50.2.12 Multitudinis ea erant uerba: Christus cum uenerit, nunquid plura signa faciet?B: faciet.
50.2.13 Veruntamen non firma eorum fides, sed qualis abiectae solet esse multitudinis. Illa enim particula, cum uenerit, non multum credentium erat, quod esset Christus.
50.2.14 Aut ergo hac sentencia, aut per concessionem dictum est a turba, ac si conantibus principibus semper persuadere eum non esse Christum ipsa diceret: Esto non sit Christus. At cum uenerit, numB: unde erit melior1470/1486/1530: melior erit?
50.2.15 Nam ut frequenter dico, qui crassiori sunt1470: semper ingenio non doctrina et oratione, sed signis alliciuntur. Audierunt ergo Pharisaei turbam murmurantem, et miserunt ministros, ut apprehenderent eum.
50.2.16 Vides quod sabbati solutionem causabantur,1530: causabantur? sed quod maxime eos angeret hoc erat?1530: erat.
50.2.17 Nunc enim nihil habebant, quod accusarent, neque re, neque uerbis, propter turbam tamen eum apprehendere uoluerunt.
50.2.18 Ipsi autem propter periculum non sunt ausi, sed miserunt ministros. O uiolentiam, o stultitiam, uel insaniam potius!
50.2.19 Cum saepe conati eum apprehendere non potuerint, ministris mandarunt.
50.2.20 Atqui multa apud piscinam locutus est, et nihil tale moliti sunt. Quaesierunt1470/1486/1530: Quesiuerunt quidem, non tamen tentarunt. Nunc non amplius perpetiuntur, cum turba eum esset consecutura.
50.2.21 Quid ergo Christus?B: Christus. Adhuc modicum tempus uobiscum sum. Cum posset et flectere et perterrere audientes, quantauis loquitur humilitate,1470/1486: humilitate? quasi dicat: Quid me interficere quaeritis?1530: quaeritis, Quid me persequimini?
50.2.22 Modicum expectate, et non quaerentibus uobis me uobis capiendum exponam. Inde nequis communem mortem arbitraretur, cum dixisset: Adhuc modicum tempus uobiscum sum.
50.2.23 Ita enim arbitrabantur, ut hanc tolleret opinionem, quia nemo post finem prohibet, subdit: Et ubi sum ego uos non potestis uenire.
50.2.24 Nam si permansurus fuisset in morte, ire sane potuissent. Eo nanque omnes proficiscimur.
50.2.25 Simplicior autem multitudo his uerbis mouebatur, audacior timebat, studiosior festinabat ad audiendum, ac si breue sibi tempus relinqueretur, ad eius doctrinam percipiendam.
50.2.26 Et non dixit: Hic sum, sed: Vobiscum1486: nobiscum, hoc est, quamuis me persequamini, quamuis exagitetis, non cessabo tamen, quin uos aedificem, et quae saluti uobis sunt praedicem et admoneam.
50.2.27 Et uado ad eum, qui misit me. Haec particula sufficiens erat, quae terrorem incuteret et sollicitudinem. Quod enim se indigerent, ostendit.
50.2.28 Quaeretis enim me, inquit, non solum obliuioni non mandabitis, sed quaeretis me, et non inuenietis, et ubi nam quaesieruntF/1470: quaesiuerunt eum Iudaei?
50.2.29 Dicit Lucas, quod plangebant mulieres super eo, ita et alios multos credibile est, et statim captis Hierosolymis, Christi et miraculorum eius meminisse, et eum desiderasse debuerunt.
50.2.30 Haec autem ait Iesus, ut eos alliceret. Quod enim modicum tempus relinqueretur, et post abitum suum desideraretur, neque1486/1530: neque enim potuerit amplius inueniri, haec1470/1486/1530: om. satis eos allicere debuisset.
50.2.31 Nam si non erat futurum, ut desideraretur, nihil persuasione dignum dixisset.
50.2.32 Si uero desiderandus erat, et tamen potuisset inueniri, non multum eos mouisset.
50.3.1 At si diutius cum iis1530: his permansurus fuisset, hoc etiam eos negligentiores reddidisset, his autem uerbis multum1470/1486/1530: plurimum eos excitat et perterret.
50.3.2 Haec autem particula, Vado ad eum qui misit me, nihil sibi detrimenti eorum insidias allaturas, et sponte sua se passionem subiturum significat.
50.3.3 Duo ergo praedixit, et se paulo post abiturum, et illos ad ipsum non uenturos, quod non fuit humanitatis, ut finem suum praediceret.
50.3.4 Quare Dauid: Notum mihi fac, inquit, finem meum, et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quid desit mihi. Et profecto nemo hoc nouit. Ex uno autem et alterum confirmatur.
50.3.5 Ego autem haec uerba ad ministros dicta arbitror, ut eos maxime alliceret, ostendendo se aduentus eorum causam intelligere. Quasi diceretF: dicat: Expectate paulum1530: paululum et abibo.
50.3.6 Dicebant ergo Iudaei ad semetipsos: Quo hic iturus est? Atqui idB: ad; 1470/1486/1530: om.B: ad; 1470/1486/1530: om. illi desiderabant, et totis uiribus nitebantur, ut abiret, ne eum uiderent. Quamobrem non erat eis quaerendum, quo esset iturus, sed preferendam letitiam1470/1486/1530: preferenda letitia, et rogandum quando abiret.
50.3.7 Verum mouentur hisF: iis uerbis, et secum stulte suspicantur, quo abiturus sit.B: sit? Nunquid in dispersionem gentium?B/F: gentium.
50.3.8 Hoc est quod Iudaei dispersionem gentes appellabant, quia ubique disperse essent, et promiscue1486/1530: promiscuo inuicem miscerentur, quam ignominiam ipsi postmodum subierunt. Ipsi nanque facti sunt dispersio.
50.3.9 Antiquitus enim Iudaeorum natio in sola Palaestina et nusquam alibi inueniebatur. Propterea dispersionem gentiles uocabant eis exprobrando1486: explorando, se iactando.
50.3.10 Quod autem dicit: Quo ego uado, uos non potestis uenire. Illis omnes tunc commisti erant, et ubique terrarum erant Iudaei.
50.3.11 Non ergo si gentes significaret, diceret: Quo uado, uos non potestis uenire. Nam illis dicentibus: Nunquid in dispersionem gentium iturus est?
50.3.12 non ut offenderet, sed doceret, iis1530: his usus est uerbis, quibus sedata ira crediderunt. Neque enim aliter quaesissent inuicem, quid diceret.
50.3.13 Verum haec illis dicta sunt, sed timendum ne in nobis quoque ea uerba locum habeant, quod ubi est, uenire non possimus1486/1530: possumus. Siquidem uita nostra scelerum plena est.
50.3.14 De discipulis enim ait: Volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum. De nobis contra timeo, ne dicatur: Vbi ego sum, uos non potestis uenire.
50.3.15 Quomodo enim poterimus cum contraria, quam praecipiamur1530: praecipiantur, operamur?1470/1486: operemur.; 1530: operemur?1470/1486: operemur.; 1530: operemur?
50.3.16 Etenim inter saeculi homines, si quis militum praeter regis uoluntatem facit, ad regem non admittitur, sed munere et dignitate exautoratus, ultimo afficitur supplicio.
50.3.17 Itidem et nos cum cupiditati seruimus, cum rapimus,B: om. cum uim inferimus, cum uerberamus, cum non facimus elemosynam, illuc nullo pacto admittemur. Sed id nobis, quod et1486: de uirginibus accidet1530: accidit,
50.3.18 quibus ad sponsum ingredi non licuit, sed extinctis lampadibus, hoc est, gratia deficiente, abierunt.
50.3.19 Etenim ignem illum quem spiritus gratia statim accoepimus, modo uelimus, augebimus, sin minus extinguetur,
50.3.20 quo extincto sole tenebrae animas nostras occupabunt. Vt enim ardente lampade lux undique diffunditur, ita extincta occupant tenebrae.
50.3.21 Ideo inquit: Nolite spiritum extinguere. Extinguitur enim cum oleum deficit, cum uehementior quaedam uis uenti perflat, cum comprehenditur, et in arctum1486: et arctum; 1530: et arctim1486: et arctum; 1530: et arctim cogitur.
50.3.22 Sic enim ignis extinguitur. Comprehenditur nanque a curis saecularibus, extinguitur malis cupiditatibus. Nihil praeterea ita eum extinguit, ut inhumanitas, rapina, crudelitas.
50.3.23 Quando enim olei defectui, aquam etiam frigidam superaddimus, hoc est, cupiditatem, iniustorum animas perdentem, quomodo iterum poterit accendi?
50.3.24 Cum ergo hinc migrabimus, et cinerem et puluerem referemus, atque etiam fumum densiorem, qui nos accusabit, quod lampades extinxerimus1470/1486/1530: extinguerimus.
50.3.25 Vbi enim fumus est, necessario illic ignis est extinctus. Sed absit, ut hanc quispiam uocem audiat: Nescio uos.
50.3.26 Audiemus autem1470/1486/1530: enim si uiso paupere itidem ac si non uideremus afficimur.1470/1486: afficimur?
50.3.27 Si esurientem Christum ignorabimus, ignorabit et ipse nos cum misericordia indigebimus, et merito quidem. Qui enim miserum negligit, qui non opitulatur indigenti, quo uultu aliena postulabit.1470/1486/1530: postulabit?
50.3.28 Quamobrem curemus, quaeso, et1470/1486/1530: om. annitamur, ne decidamus a misericordia. Sed impleamus lampades1470/1486/1530: lampadas, ad sponsum in talamum ingrediamur,
50.3.29 ad quem utinam omnes admittamur. Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem et cum quo patri gloria simul et spiritui sancto in saecula1530: secula seculorum, Amen.