PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

50.3.2 Hoc autem id est, uado ad eum qui misit me, ostendentis est nullam ei factam esse lesionem ab insidiis eorum et passionem uoluntariam.
CLOSE
Griffolini

50.3.2 Haec autem particula, Vado ad eum qui misit me, nihil sibi detrimenti eorum insidias allaturas, et sponte sua se passionem subiturum significat.
CLOSE
Griffolini-Montanus

50.3.2 Haec autem particula, Vado ad eum qui misit me: nihil sibi detrimenti eorum insidias allaturas, et sponte sua se passionem subiturum significat.
CLOSE
Montfaucon

50.3.2 Illud vero, Vado ad eum qui misit me, declarat nihil damni futurum ex insidiis eorum, et se voluntarie passurum.