Omelia L (xlix)
50.1.1 Dicebant ergo quidam ex Hierosolymitanis: Nonne hic est quem quaerunt interficere? Et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt.
50.1.2 Nunquid vere cognouerunt principes, quia hic est vere Christus? sed hunc scimus vnde sit.
50.1.3 Nihil in diuinis scripturis temere positum est, quippe quae spiritu sancto prolatae sunt.
50.1.4 Quam ob rem omnia diligenter inuestigemus: etenim ex vna particula, totam possumus inuenire sententiam, quale etiam vtique est quod nobis in praesentia proponitur.
50.1.5 Multi enim ex Hierosolymitanis dicebant: Nonne hic est quem quaerunt interficere? et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Cur ex Hierosolymitanis dixit?
50.1.6 Vt ostenderet euangelista, quod qui multa et magna viderant miracula, hi miserabiliores erant. Qui maximum diuinitatis signum acceperant, perditorum principum iudicium sequebantur:
50.1.7 nonne maximum fuit signum, insanientium homicidarum, et insidiantium, et quaerentium se interimere, et iam comprehendentium furorem repente sedare?
50.1.8 Quis hoc fecisset? Quis tantam tam1603: tum facile extinxisset insaniam? Tamen post tot signa stulticiam eorum, atque insaniam intuere. Nonne hic est quem quaerunt interficere?
50.1.9 Vide quo pacto seipsos accusant. Quaerunt interficere, et nihil ei dicunt. Ecce palam loquitur. Quae loquendi libertas magis eos irritabat, sed nihil faciebant.
50.1.10 Nunquid vere cognouerunt principes, quia hic est vere Christus? Vobis autem quid videtur? quam de eo fertis sententiam? Contrariam inquit, propterea dicebant: Sed hunc scimus vnde sit. O maliciam, o pertinaciam,
50.1.11 non sequuntur principum sententiam, sed aliam corruptam afferunt propriae stulticiae consentaneam.
50.1.12 Scimus hunc, inquit, vnde sit, Christus autem cum venerit, nemo scit vnde sit. Atqui principes vestri interrogati, dicebant in Bethlehem nasciturum.
50.1.13 Et iterum quidam alii: Nos scimus quod Mosi locutus est deus, hunc autem, nescimus vnde sit. Scimus vnde est, et nescimus inquiunt: verba profecto ebriosorum: et iterum, Nunquid ex Galilaea venit Christus?
50.1.14 nonne de Bethlehem castello? Ecce insanorum sententia. Scimus et nescimus. A Bethlehem venit Christus.
50.1.15 Et cum veniet Christus, nemo nouit vnde sit. Quid hoc magis contrarium? Id enim tantum sibi persuaserant, ne crederent.
50.1.16 Quid ergo ad hoc Christus? Et me scitis, et vnde sum scitis: et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis.
50.1.17 Et alio in loco: Si me sciretis, et patrem meum sciretis. Quo modo ergo dicit, a Iudaeis sciri vnde sit: et iterum: neque se, neque patrem ab iisdem sciri?
50.1.18 num contraria loquitur? Absit, sed valde sibi constat, alteram autem dicit scientiam, dicendo: Nescitis,
50.1.19 quemadmodum cum dicit: Filii Heli, filii Belial nescientes dominum: et iterum, Israel autem me non cognouit.
50.1.20 Et Paulus: Confitentur se nosse deum, factis autem negant. Stat igitur, vt qui sciat, nesciat. Inquit ergo, Si me scitis, scitis quia dei filius sum.
50.1.21 Illa autem particula, Vnde sum: locum non denotat, vt ex sequentibus constat. Et a meipso non veni, sed verus est qui misit me, quem vos nescitis.
50.1.22 Ex quo notat operum inscitiam, sicut et Paulus inquit: Confitentur se nosse deum, factis autem negant.
50.1.23 Neque enim inscitiae peccatum erat, sed praui animi, qui cum scirent, scire nollent. Sed quae nam haec consequentia?
50.1.24 Quo modo enim reprehendendo eorum dicta confirmat? Nam cum illi dicerent, Hunc autem scimus vnde est: addidit, Et me scitis. Quid enim dixerunt illi? quod nescirent?
50.1.25 Minime, sed se quoque scire profitebantur, verum ea sententia, quod solum e terra esset, et fabri filius filius1603: om.:
50.1.26 ipse autem in coelum eos erexit, inquiens: Scitis vnde sum, hoc est, non ex hoc mundo, vt suspicamini, sed vnde ille qui misit me.
50.1.27 Dicendo enim, A meipso non veni: significat eos scisse a patre missum, licet non confiterentur.
50.1.28 Dupliciter ergo eos reprehendit. Et primum quidem quae secrete loquebantur in medium adducit, aperte eos confundens.
50.1.29 Deinde etiam mentem eorum aperit: quasi dicat, Non sum vilis, non sum abiectus, nec temere veni: sed verus est qui misit me, quem vos nescitis:
50.1.30 hoc est, si verus est, in veritate misit. Si verus est qui misit, verum esse et qui mittitur, non est ambigendum.
50.2.1 Praeterea et propriis eos conuincit rationibus. Cum enim dicerent, Christus cum venerit, nemo scit vnde sit: hinc ostendit se esse Christum.
50.2.2 Etenim illi hanc particulam, Nemo scit: ad distantiam localis cuiusdam definitionis dicebant.
50.2.3 Vnde se Christum esse, et a patre venisse profitetur, et semper sibi duntaxat patris cognitionem esse testatur, dicens: Non quod patrem quis vidit, nisi qui est a patre,
50.2.4 quibus verbis irritati sunt. Dicendo enim, Nescitis eum, et scientes, scire dissimulatis: non immerito eos tangebat et irritabat.
50.2.5 Quaerebant ergo eum apprehendere, et nemo misit in illum manum, quia nondum venerat hora eius. Videsne eos inuisibiliter detentos, et furorem eorum cohibitum?
50.2.6 Cur autem non aperte dixit, quod inuisibiliter eos detinebat, sed tantum, Nondum venerat hora eius? Humilius loqui voluit, vt homo crederetur.
50.2.7 Cum enim frequenter sublimia de se loquatur, hac gratia haec nonnunquam interserit. Cum autem dicit, Ab ipso sum: non vt propheta qui ab eo discit, sed vt qui eum viderit, et cum eo fuerit loquitur. Noui eum1603: enim, inquit, quia ab ipso sum.
50.2.8 Vides quo pacto vndique id dictum confirmat? A meipso non veni: et illud, Qui misit me, verus est. Id contendens, ne deo alienus putaretur. Et considera quantum in hac verborum humilitate existat vtilitatis.
50.2.9 Post haec multi, inquit, dicebant: Christus cum venerit, nunquid plura signa faciet, quam quae hic facit? Quae nam signa?
50.2.10 Atqui tria tantum ab euangelista memorantur, vini, paralytici, et filii reguli. Ex quo constat, quod saepe alias dixi, multa praetermissa ab euangelistis, et principum maledicta pluribus verbis enarrata.
50.2.11 Quaerebant ergo eum apprehendere et interimere: Qui nam? non multitudo, quae non affectabat principatum, neque capiebatur inuidia, sed sacerdotes.
50.2.12 Multitudinis ea erant verba, Christus cum venerit, nunquid plura signa faciet?1603: faciet:
50.2.13 Veruntamen non firma eorum fides, sed qualis abiectae solet esse multitudinis. Illa enim particula, Cum venerit: non multum credentium erat quod esset Christus:
50.2.14 aut ergo hac sententia, aut per concessionem dictum est a turba, ac si conantibus principibus semper persuadere eum non esse Christum, ipsa diceret: Esto non sit Christus, at cum venerit, num melior erit?
50.2.15 Nam vt frequenter dico, qui crassiori sunt ingenio, non doctrina et oratione, sed signis alliciuntur. Audierunt ergo Pharisaei turbam murmurantem, et miserunt ministros, vt apprehenderent eum.
50.2.16 Vides quod sabbati solutionem causabantur, sed quod maxime eos angeret, hoc erat?1603: erat.
50.2.17 Nunc enim nihil habebant quod accusarent neque re, neque verbis, propter turbam, tamen eum apprehendere voluerunt.
50.2.18 Ipsi autem propter periculum non sunt ausi, sed miserunt ministros. O violentiam, o stulticiam, vel insaniam potius.
50.2.19 Cum saepe conati eum apprehendere non potuerint, ministris mandarunt temere animo suo indulgentes.
50.2.20 Atqui multa apud piscinam locutus est, et nihil tale moliti sunt. Quaesiuerunt quidem, non tamen tentarunt: nunc non amplius perpetiuntur, cum turba eum esset consecutura.
50.2.21 Quid ergo Christus? Adhuc modicum tempus vobiscum sum. Cum posset et flectere, et perterrere audientes, quantauis loquitur humilitate: quasi dicat, Quid me interficere quaeritis? quid me persequimini?
50.2.22 Modicum expectate, et non quaerentibus vobis me vobis capiendum exponam. Inde ne quis communem mortem arbitraretur, cum dixisset, Adhuc modicum tempus vobiscum sum,
50.2.23 ita enim arbitrabantur: vt hanc tolleret opinionem, quia nemo post finem prohibet: subdit, Et vbi sum ego, vos non potestis venire.
50.2.24 Nam si permansurus fuisset in morte, ire sane potuissent, eo nanque omnes proficiscimur.
50.2.25 Simplicior autem multitudo his verbis mouebatur, audacior timebat, studiosior festinabat ad audiendum, ac si breue sibi tempus relinqueretur ad eius doctrinam percipiendam.
50.2.26 Et non dixit, hic sum: sed, vobiscum: hoc est, quanuis me persequamini, quanuis exagitetis, non cessabo tamen quin vos aedificem, et quae saluti vobis sunt praedicem, et admoneam.
50.2.27 Et vado ad eum qui misit me. Haec particula sufficiens erat, quae terrorem incuteret, et solicitudinem. Quod enim se indigerent, ostendit.
50.2.28 Quaeretis enim me, inquit, Non solum obliuioni non mandabitis, sed quaeretis me, Et non inuenietis. Et vbi nam quaesierunt eum Iudaei?
50.2.29 Dicit Lucas, quod plangebant mulieres super eo, ita et alios multos credibile est, et statim captis Hierosolymis, Christi et miraculorum eius meminisse, et eum desiderasse consentaneum est.
50.2.30 Haec autem ait Iesus, vt eos alliceret. Quod enim modicum tempus relinqueretur, et post abitum suum desideraretur: neque tamen posset amplius inueniri, satis eos allicere debuisset.
50.2.31 Nam si non erat futurum vt desideraretur, nihil admiratione dignum dixisset:
50.2.32 si vero desiderandus erat, et tamen potuisset inueniri, non multum eos mouisset.
50.3.1 Ad haec, si diutius cum his permansurus fuisset, hoc etiam eos negligentiores reddidisset: his autem verbis plurimum eos excitat, et perterret.
50.3.2 Haec autem particula, Vado ad eum qui misit me: nihil sibi detrimenti eorum insidias allaturas, et sponte sua se passionem subiturum significat.
50.3.3 Duo ergo praedixit, et se paulopost abiturum, et illos ad ipsum non venturos, quod non fuit humanitatis vt finem suum praediceret.
50.3.4 Quare Dauid: Notum mihi fac, inquit, finem meum, et numerum dierum meorum quis est, vt sciam quid desit mihi: et profecto nemo hoc1603: om. nouit. Ex vno autem et alterum confirmatur.
50.3.5 Ego autem haec verba ad ministros dicta arbitror, vt eos maxime alliceret, ostendendo se aduentus eorum causam intelligere: quasi diceret, Expectate paululum, et abibo.
50.3.6 Dicebant ergo Iudaei ad semetipsos, Quo hic iturus est? Atqui illi desiderabant, et totis viribus nitebantur, vt abiret, ne eum viderent. Quamobrem non erat eis quaerendum, quo esset iturus, sed praeferenda laeticia, et rogandum quando abiret.
50.3.7 Verum mouentur his verbis, et secum stulte suspicantur, quo abiturus sit. Nunquid in dispersionem gentium? Quid autem est, dispersionem gentium?
50.3.8 Sic Iudaei gentes appellabant, quia vbique dispersae essent, et promiscuo inuicem miscerentur: quam ignominiam1603: ignominia ipsi postmodum subierunt, ipsi namque facti sunt dispersio.
50.3.9 Antiquitus enim Iudaeorum natio in sola Palaestina, et nusquam alibi inueniebatur. Propterea dispersionem Gentiles vocabant eis exprobrando, se iactando.
50.3.10 Quod autem dicit, Quo ergo1603: ego vado, vos non potestis venire: illis autem omnes tunc commixti erant, et vbique terrarum erant Iudaei.
50.3.11 Non ergo si Gentes significaret, diceret: Quo vado, vos non potestis venire. Cum autem dicerent, nunquid in dispersionem gentium iturus est,
50.3.12 non dixerunt, et perditurus eas, sed docturus: sic iam mitigata erat illorum ira, et ipsius verbis crediderunt, neque enim aliter quaesissent inuicem, quid diceret.
50.3.13 Verum haec illis dicta sunt, sed timendum ne in nobis quoque ea verba locum habeant, quod vbi est, venire non possumus. Siquidem vita nostra scelerum plena est.
50.3.14 De discipulis enim ait: Volo vt vbi ego sum, et illi sint mecum. De nobis contra timeo, ne dicatur, Vbi ego sum, vos non potestis venire.
50.3.15 Quo modo enim poterimus, cum contraria quam praecipiantur, operemur?
50.3.16 Etenim inter seculi homines, si quis militum praeter regis voluntatem facit, ad regem non admittitur, sed munere et dignitate exautoratus, vltimo afficitur supplicio.
50.3.17 Itidem et nos cum cupiditati seruimus, cum rapimus, cum vim inferimus, cum verberamus, cum non facimus eleemosynam, illuc nullo pacto admittemur: sed id nobis, quod et virginibus, accidet,
50.3.18 quibus ad sponsum ingredi non licuit: sed extinctis lampadibus, hoc est, gratia deficiente, abierunt.
50.3.19 Etenim ignem illum quem spiritus gratia statim accipimus, modo velimus, augebimus: sin minus, extinguetur,
50.3.20 quo extincto solae tenebrae animas nostras occupabunt. Vt enim ardente lampade, lux vndique diffunditur: ita extincta occupant tenebrae.
50.3.21 Ideo inquit: Nolite spiritum extinguere. Extinguitur enim cum oleum deficit, cum vehementior quaedam vis venti perflat, cum comprehenditur, et arctim cogitur.
50.3.22 Sic enim ignis extinguitur. Comprehenditur nanque a curis secularibus, extinguitur malis cupiditatibus. Nihil praeterea ita eum extinguit, vt inhumanitas, rapina, crudelitas.
50.3.23 Quando enim olei defectui, aquam etiam frigidam superaddimus, hoc est, cupiditatem, iniustorum animas perdentem: quo modo iterum poterit accendi?
50.3.24 Cum ergo hinc migrabimus, et cinerem et puluerem referemus, atque etiam fumum densiorem, qui nos accusabit, quod lampades extinxerimus.
50.3.25 Vbi enim fumus est, necessario illic ignis est extinctus: sed absit, vt hanc quispiam vocem audiat, Nescio vos.
50.3.26 Audiemus enim, si viso paupere, itidem ac si non videremus afficimur:
50.3.27 si esurientem Christum ignorabimus, ignorabit et ipse nos, cum misericordia indigebimus: et merito quidem. Qui enim miserum negligit, qui de suo non opitulatur indigenti: quo vultu aliena postulabit?
50.3.28 Quam ob rem curemus quaeso, adnitamur ne decidamus a misericordia, sed impleamus lampadas, ad sponsum in thalamum ingrediamur:
50.3.29 ad quem vtinam omnes admittamur, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem et cum quo patri gloria, simul et spiritui sancto, in secula seculorum, Amen.