PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

50.3.6 Dixerunt igitur Iudei ad seipsos: Et quo hic debet ire? Et nimirum eos qui desiderabant eripi, qui omnia agebant ut non uideant eum, non oportebat hoc querere, sed dicere quoniam et libenter hoc uolumus: et quando hoc erit?
CLOSE
Griffolini

50.3.6 Dicebant ergo Iudaei ad semetipsos: Quo hic iturus est? Atqui idB: ad; 1470/1486/1530: om.B: ad; 1470/1486/1530: om. illi desiderabant, et totis uiribus nitebantur, ut abiret, ne eum uiderent. Quamobrem non erat eis quaerendum, quo esset iturus, sed preferendam letitiam1470/1486/1530: preferenda letitia, et rogandum quando abiret.
CLOSE
Griffolini-Montanus

50.3.6 Dicebant ergo Iudaei ad semetipsos, Quo hic iturus est? Atqui illi desiderabant, et totis viribus nitebantur, vt abiret, ne eum viderent. Quamobrem non erat eis quaerendum, quo esset iturus, sed praeferenda laeticia, et rogandum quando abiret.
CLOSE
Montfaucon

50.3.6 Dicebant ergo Judaei inter se: Quo iturus est? Tametsi illi qui desiderabant ut abiret, nihilque non agebant, ut ne ultra viderent eum, non debuissent hoc quaerere; sed dicere, gaudemus quod abeas: et quando hoc erit?