Commentarius
[Homilia L]
50.1.1 Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis: Nonne hic est quem quaerunt interficere? Et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt.
50.1.2 Numquid vere cognoverunt principes, quia hic est vere Christus? Sed hunc scimus unde sit.
50.1.3 Nihil in divinis Scripturis temere positum est; sunt enim Spiritus sancti dicta.
50.1.4 Quamobrem omnia accurate disquiramus: ab una quippe dictione totum saepe sensum discimus, ut etiam nunc contingit.
50.1.5 Multi enim ex Jerosolymitanis dicebant: Nonne hic est quem quaerunt interficere? Et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Cur Jerosolymitani memorantur?
50.1.6 Ostendit Evangelista eos maxime qui tot signis dignati fuerant omnium miserrimos esse, qui cum divinitatis ipsius signum maximum vidissent, totum corruptorum principum judicio remittebant.
50.1.7 Annon maximum signum erat, quod furentes, caedem spirantes, circumcursantes, atque interficere quaerentes, cum ipsum prae manibus tenerent, statim quiescerent?
50.1.8 Quis hoc fecisset? Quis tantum furorem sic exstinxisset? Attamen post tot signa, vide stultitiam et furorem, Nonne hic est quem quaerunt interficere?
50.1.9 Vide quomodo seipsos condemnent: quem quaerunt interficere, inquiunt, et nihil ei dicunt. Nec modo nihil dicunt; sed neque palam et libere loquentem ipsosque exasperantem reprimunt.
50.1.10 Numquid vere cognoverunt quia hic est Christus?1862: Christus. Vobis autem quid videtur? Quam de illo fertis sententiam? Contrariam, inquiunt: ideo dicebant: Sed hunc scimus unde sit. O nequitiam! o contradictionem!
50.1.11 Non cum principibus calculum ferunt, sed aliam corruptam efferunt sententiam stultitia sua dignam.
50.1.12 Scimus, inquiunt, unde sit. Christus autem cum venerit, nemo sciet unde sit. Atqui principes vestri interrogati dicebant, in Bethlehem nasciturum.
50.1.13 Et rursum alii, Nos scimus quia Moysi loquutus est Deus, hunc autem nescimus unde sit. Ebriorum verba considera. Rursumque, Num ex Galilaea venit Christus?
50.1.14 Annon ex Bethlehem vico? Viden’ ebriorum calculum? Scimus, nescimus; ex Bethlehem venit Christus;
50.1.15 Christus autem cum venerit, nemo sciet unde sit. Quid hac dictorum pugna manifestius? Id unum respiciebant, ut ne crederent.
50.1.16 Quid ergo ad haec Christus? Et me nostis, et unde sim scitis: et a meipso non veni; sed est verus qui misit me, quem vos nescitis.
50.1.17 Et rursum, Si me sciretis, et Patrem meum sciretis. Quomodo ergo dicit eos et ipsum, et unde sit nosse; et alibi, nec ipsum nosse, nec Patrem?
50.1.18 Non secum pugnat, absit: sed valde sibi constat: de alia loquitur cognitione, cum dicit, non nostis.
50.1.19 Quemadmodum cum dicit: Filii Heli, filii pestilentes, nescientes Dominum; ac rursum, Israel autem me non cognovit.
50.1.20 Ut et Paulus ait: Confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Potest ergo qui scit, nescire. Hoc itaque dicit: Si me nossetis, sciretis me esse Filium Dei.
50.1.21 Illud autem, unde sim, non locum hic denotat, ut liquet ex sequentibus: Et a meipso non veni; sed verus est qui misit me, quem vos nescitis.
50.1.22 Hic loquitur de ignorantia operibus comprobata, de qua Paulus dicit, Confitentur se nosse Deum, factis autem negant.
50.1.23 Neque enim ignorantiae peccatum erat, sed nequitiae et malae voluntatis. Et cum hoc scirent, ignorare volebant. Sed quaenam haec consequentia?
50.1.24 Quomodo ut illos confutet, eadem quae ipsi loquitur? Nam cum illi dicerent, Hunc autem scimus unde sit; subdidit, Et me scitis. Quid enim dicebant illi,1862: illi? an quod nescirent?
50.1.25 Imo vero ipsi dicebant, scimus. Verum cum dicerent se scire unde esset, nihil aliud significabant, quam illum de terra esse et fabri filium.
50.1.26 Ille vero in caelos erigebat eos dicens, Scitis unde sim; id est, non unde suspicamini veni; sed unde is qui misit me.
50.1.27 Cum dicit enim, A meipso non veni, hoc subindicat, ipsos nempe scire, quod a Patre missus esset, etsi id non confiterentur.
50.1.28 Duplici ergo modo illos confutat. Primo ea quae secreto loquebantur, in medium et cum clamore profert, ut illos pudefaciat;
50.1.29 deinde mentem illorum aperit, ac si diceret: Non abjectus sum, non sine causa veni; sed, Verus est qui misit me, quem vos nescitis.
50.1.30 Quid significat illud, Verus est qui misit me? Si verus est, in veritate me misit: si verus est, sequitur verum illum esse qui missus fuit.
50.2.1 Alio quoque modo id probat, propriis illos verbis capiens. Quia enim dicebant, Christus cum veniet, nemo sciet unde sit, hinc ostendit se Christum esse.
50.2.2 Nam ipsi illud, Nemo sciet, secundum differentiam locorum loquebantur;
50.2.3 et hinc ille ostendit se Christum esse, quia a Patre venerit, et ubique testificatur Patris cognitionem sibi soli competere, dicens, Non quod Patrem quis vidit, nisi qui est a Patre.
50.2.4 Quibus verbis in iram concitabantur. Nam cum diceret, Non nostis eum, et cum evinceret, ipsos scire quidem, sed ignorantiam simulare, jure ipsos mordebat et irritabat.
50.2.5 Quaerebant ergo eum apprehendere, et nemo misit in illum manum, quia nondum venerat hora ejus. Viden’ illos invisibiliter cohibitos, et illorum coercitum furorem?
50.2.6 Cur vero non dixit, quod invisibiliter eos detinuerit; sed quod nondum venisset hora ejus?1862: ejus. Volebat Evangelista humano humilioreque modo loqui; ut homo etiam esse putaretur.
50.2.7 Quia enim ubique sublimia dicit; ideo haec hinc inde inserit. Cum autem dicit, Ab ipso sum, non loquitur ut propheta, qui hoc acceperit, sed quod illum videat, ac cum ipso sit. Novi illum, inquit, quia ab ipso sum.
50.2.8 Viden’ quo pacto hoc ubique probet, a meipso non veni; et, qui misit me verus est? id contendens, ne a Deo alienus putetur. Et animadverte, quanta sit in humilibus verbis utilitas.
50.2.9 Post haec, inquit, multi dicebant: Christus cum venerit, numquid plura signa faciet, quam quae hic facit? Quae signa?
50.2.10 Atqui tria erant signa, vini, paralytici, et filii reguli: nihilque ultra narravit Evangelista: unde liquet, ut saepe dixi, ipsos multa praemittere, dum ea recensent quae maligne principes machinabantur.
50.2.11 Quaerebant ergo illum apprehendere et interficere. Quinam? Non multitudo, quae principatum non affectabat, nec invidia corripiebatur; sed sacerdotes.
50.2.12 Turba enim populi dicebat: Christus cum venerit, numquid plura signa faciet?
50.2.13 Attamen haec fides sana non erat, sed ut solet infimae plebis esse. Illud enim, cum venerit, non erat credentium hunc esse Christum.
50.2.14 Aut ita dicendum est; aut forte in concursu populi, cum principes pro virili ostendere niterentur ipsum non esse Christum, dixerit turba: Ponamus non esse Christum, num melior erit Christus?
50.2.15 Ut semper dixi, infimum vulgus, non a doctrina, non a concionibus, sed a signis allicitur. Audierunt Pharisaei turbam murmurantem, et miserunt ministros, ut apprehenderent eum.
50.2.16 Viden’ sabbati solutionem obtentum fuisse? Quod autem illos acrius mordebat, hoc erat.
50.2.17 Hic enim cum nihil quod criminarentur haberent, sive in dictis, sive in gestis, propter turbam volebant illum apprehendere.
50.2.18 Nec audebant periculum suspicantes, sed ministros miserunt qui tentarent. O violentiam! o furorem! sive potius, o insaniam!
50.2.19 Cum id ipsi saepe tentassent, nec potuissent, ministris rem committunt, furori animoque suo temere indulgentes.
50.2.20 Atqui multa juxta piscinam loquutus est, et nihil tale moliti sunt; sed quaesierunt, non tentarunt. Hic vero rem ferre non possunt: cum futurum esset ut turba accurreret.
50.2.21 Quid ergo Christus? Adhuc modicum tempus vobiscum sum. Cum posset auditores et flectere et terrere, verba profert humilitate plena, ac si diceret: Cur me interficere, cur persequi quaeritis?
50.2.22 Modicum exspectate, et sine tanto vestro conatu, me capiendum offeram. Deinde ne quis communem dici mortem arbitraretur his verbis, Adhuc modicum tempus vobiscum sum;
50.2.23 nam hoc putabant; hanc opinionem ut amoveret, ipsum post mortem nihil operaturum esse subdidit: Et ubi sum ego, vos non potestis venire.
50.2.24 Si autem in morte mansurus erat, ire sane potuissent: eo namque omnes migramus.
50.2.25 Simplicior itaque multitudo his verbis flectebatur; ferocior timebat; studiosior ad audiendum properabat, quod parum superesset temporis, nec semper possent tali frui doctrina.
50.2.26 Nec tantum dixit, hic sum; sed vobiscum sum; id est, Etsi persequamini, etsi exagitetis, ne tantillum quidem cessabo vobis prospicere, et quae ad salutem vestram spectant praedicare.
50.2.27 Et vado ad eum qui misit me. Haec terrere poterant et angere. Nam fore ut ejus ope indigeant praedicit.
50.2.28 Quaeretis me, inquit, non solum non obliviscemini; sed etiam quaeretis me, et non invenietis. Et ubinam quaesierunt eum Judaei?
50.2.29 Narrat Lucas, mulieres illum planxisse; et ut verisimile est, multi alii luxerunt eum, ac post urbis excidium ejus praesentiam optarunt, recordati nempe Christi et miraculorum ejus.
50.2.30 Haec autem omnia dixit, ut eos alliceret. Nam quod parum superesset temporis, quod post discessum optabilis foret, cum non ultra posset inveniri; haec, inquam, omnia, ut ipsi haererent suadere poterant.
50.2.31 Nam si futurum non erat ut ejus praesentia optabilis esset, nihil ipsis magnum dicere videbatur.
50.2.32 Rursum, si optabilis futura ejus praesentia erat, ita ut tamen inveniri posset, id non ita illos turbavisset.
50.3.1 Iterum si multo tempore praesens mansurus fuisset, supini fortasse evasissent. Nunc autem undique illos exagitat et terret.
50.3.2 Illud vero, Vado ad eum qui misit me, declarat nihil damni futurum ex insidiis eorum, et se voluntarie passurum.
50.3.3 Duo igitur praedixit, et se paulopost abiturum, et illos ad se non venturos esse: quod certe non fuit humanae mentis, ut mortem suam praediceret.
50.3.4 Vide namque quid dicat David: Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum annorum meorum quis est, ut sciam quid desit mihi. Id profecto nemo novit. Ex uno autem alterum confirmatur.
50.3.5 Ego vero puto id et ministris aenigmatice dici, et ministros spectare, quo maxime illos alliceret; ostendens se scire cur venissent; ac si diceret, Exspectate paulisper, et abibo.
50.3.6 Dicebant ergo Judaei inter se: Quo iturus est? Tametsi illi qui desiderabant ut abiret, nihilque non agebant, ut ne ultra viderent eum, non debuissent hoc quaerere; sed dicere, gaudemus quod abeas: et quando hoc erit?
50.3.7 Sed his verbis movebantur, et ab se mutuo ac stulte quaerunt, quo iturus esset. Numquid in dispersionem gentium? Quid est, in dispersionem gentium?
50.3.8 Sic gentes vocabant Judaei, quia ubique dispersae erant, et libere commiscebantur. Hanc quoque et illi postea ignominiam passi sunt: nam ipsi quoque dispersio fuerunt.
50.3.9 Olim tota gens simul coacta erat, nec alibi reperire erat Judaeum, quam in Palaestina tantum. Ideo Judaei gentes vocabant dispersionem, exprobrantes illis, ac de se magnifice sentientes.
50.3.10 Quid ergo sibi vult illud, Quo ego vado, vos non potestis venire?1862: venire, dum cum illis Judaei ubique per orbem terrarum commiscerentur.1862: commiscerentur?
50.3.11 Si ergo gentes significare voluisset, non dixisset, quo non potestis venire. Cum autem dixerunt, Num in dispersionem gentium iturus est?
50.3.12 non addiderunt, et perditurus eas, sed docturus; sic sedata est illorum ira, et dictis crediderunt. Nam si non credidissent, non quaesituri inter se erant quid diceret.
50.3.13 Verum haec illis dicta sunto. Sed timendum, ne nobis quoque illa competant, quod ubi ille est, eo nos non possimus abire, quod vita nostra peccatis sit plena.
50.3.14 De discipulis enim ait, Volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum. De nobis vero timeo ne contrarium dicatur, Ubi ego sum, non potestis venire.
50.3.15 Cum enim contra quam praecipitur agamus, quomodo poterimus illo abire?
50.3.16 Nam in hoc saeculo, si quis miles ea agat quae contra regis dignitatem sint, non poterit regem videre, sed exauctoratus extremum luet supplicium.
50.3.17 Si ergo rapiamus, avaritiae studeamus, injuste agamus, percutiamus, eleemosynam non erogemus, non poterimus illo abire; sed id patiemur quod virginibus accidit:
50.3.18 quae ad illum ingredi non potuerunt, sed recesserunt, exstinctis lampadibus; hoc est, gratia deficiente.
50.3.19 Flammam quippe illam quam a Spiritus gratia statim accipimus, si velimus, ardentiorem efficimus; sin nolimus, statim illam perdemus.
50.3.20 Illa autem exstincta, nihil aliud quam tenebrae in nostris insidebit animis. Sicut enim ardente lucerna, multa lux splendet: sic illa restincta, nihil nisi tenebrae.
50.3.21 Ideo ait: Nolite spiritum exstinguere. Exstinguitur autem cum oleum non habet; quando vento vehementior quaedam vis insufflat: quando comprimitur et coarctatur.
50.3.22 Sic enim exstinguitur ignis. Comprimitur autem a solicitudinibus saecularibus, et exstinguitur a mala concupiscentia. Ad haec nihil illam ita exstinguit, ut inhumanitas, crudelitas, rapina.
50.3.23 Cum autem oleo deficiente aquam etiam frigidam infundimus, hoc est avaritiam, quae per laesorum moestitiam animas exstinguit, unde poterunt iterum accendi?
50.3.24 Migrabimus ergo pulverem cineremque multum nobiscum ferentes, fumumque nos accusantem, quod lampadas exstinxerimus.
50.3.25 Ubi enim fumus est, ibi necesse est exstinctum ignem fuisse. Verum absit ne quispiam hanc vocem audiat, Nescio vos.
50.3.26 Quandonam autem haec vox audietur, nisi ubi cum pauperem videmus, perinde affecti sumus, ac si non videremus?
50.3.27 Quando nos Christum esurientem ignorabimus, ignorabit et ille nos oleo egentes. Et jure quidem. Nam qui miserum despicit, nec juvat ex bonis suis, quomodo quaeret accipere ex non suis?
50.3.28 Quamobrem rogo, omnia faciamus, omnia moveamus ut oleum nobis non deficiat; sed ornemus lampades, et cum sponso in thalamum ingrediamur:
50.3.29 quem nos omnes assequi contingat gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, per quem et cum quo Patri gloria, simulque Spiritui sancto, nunc et semper et in saecula saeculorum, amen.