PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

50.2.7 Quia enim ubique alta dicit, huius gratia hec interserit. Cum autem dicat quoniam ab ipso sum, non ut propheta discens dicit, sed ut uidens eum et cum ipso ens: Noui enim eum, ait, quoniam ego ab ipso sum.
CLOSE
Griffolini

50.2.7 Cum enim frequenter sublimiaB: sublima de se loquatur, hac gratia haec non nunquam interserit. Cum autem dicit: Ab ipso sum, non ut propheta, sed ut qui eum uiderit, et cum eo fuerit, loquitur: Noui eum, inquit, quia ab ipso sum.
CLOSE
Griffolini-Montanus

50.2.7 Cum enim frequenter sublimia de se loquatur, hac gratia haec nonnunquam interserit. Cum autem dicit, Ab ipso sum: non vt propheta qui ab eo discit, sed vt qui eum viderit, et cum eo fuerit loquitur. Noui eum1603: enim, inquit, quia ab ipso sum.
CLOSE
Montfaucon

50.2.7 Quia enim ubique sublimia dicit; ideo haec hinc inde inserit. Cum autem dicit, Ab ipso sum, non loquitur ut propheta, qui hoc acceperit, sed quod illum videat, ac cum ipso sit. Novi illum, inquit, quia ab ipso sum.