Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem (BnF MS lat. 15284)
Omelia L (Paris fol.88vb-90rb; Harley fol.115rb-117rb)
50.1.1 Dicebant ergo quidam ex Iherosolimitanis: Nonne hic est quem querunt interficere? Et uide palam loquitur, et nichil ei dicunt.
50.1.2 Nunquam uere cognouerunt principes quoniam hic est uere Christus? Sed hunc nouimus unde est.
50.1.3 Nichil simpliciter in diuinis scripturis positum est. Spiritu enim dicte sunt sancto.
50.1.4 Idcirco omnia cum diligencia scrutemur. Etenim ab una dictione, licet inuenire integrum intellectum. Quale utique et quod nunc nobis est propositum.
50.1.5 Multi enim ex Iherosolimitanis dicebant intrase: Non hic est quem querunt interficere? Et uide palam loquitur, et nichil ei dicunt. Quid utique, inquam, adiectum est Iherosolimitanorum?
50.1.6 Ostendit euangelista quoniam qui maxime magis potiti sunt signis, hii omnibus erant miserabiliores; qui deitatis eius signum uiderant maximum, omne iudicio principum corruptorum permittebant.
50.1.7 Annon magnum signum insanientes et occisione plenos, et circumeuntes et querentes interficere et detinentes in manibus quiescere repente?
50.1.8 Quis enim utique hoc fecisset? Quis tantam insaniam extinxisset? Sed tamen post tot signa, uide amenciam et insaniam: Nonne hic est quem querunt interficere?
50.1.9 Vide qualiter seipsos accusant, dicentes: Quem querunt interficere et nichil ei dicunt; et non simpliciter: et quia nichil ei dicunt sed propalanti. Qui enim palam loquebatur et cum omni libertate, magis utique eos irritabat, sed nichil ei faciebant.
50.1.10 Nunquid uere cognouerunt quoniam hic est Christus? Vobis autem quid uidetur? Quam de eo fertis sentenciam? Contrariam aiunt. Propterea dicebant: Sed hunc nouimus unde est. O de nequicia! O de contradictione!
50.1.11 Neque principium sequntur sentenciam, sed aliam proferunt corruptam et propria amencia dignam.
50.1.12 Nouimus eum, ait, unde est. Christus autem cum uenerit nullus cognoscit unde est. Et nimirum principes nostri interrogati dicebant: In Bethleem, uide, nascitur.
50.1.13 Et rursus alii quidam: Nos nouimus quoniam Moysi locutus est deus, hunc autem nescimus unde est. Vide uerba Hebreorum. Et rursus: Num ex Galilea uenit Christus?
50.1.14 [abest]
50.1.15 Christus autem cum uenerit, nullus cognoscet unde est. Quid hac pugna manifestius? Ad unum enim solum respiciebant ut non suadeantur.
50.1.16 Quid igitur ad hec Christus? Et me nouistis et unde sim nouistis; et a meipso non ueni, sed est uerax qui misit me quem uos non nouistis.
50.1.17 Et rursus: Si me sciretis, et patrem meum utique sciretis. Qualiter igitur ait eos et scire unde est, et rursus neque eum scire eos neque patrem?
50.1.18 Est ne contradicens? Absit. Sed et ualde seipsum consequens, aliam autem dicit cognitionem cum dicat non nouistis.
50.1.19 Sicut cum dicat: Fili Heli et filii pestilentes nescientes dominum. Et rursus: Israel autem me non cognouit.
50.1.20 Vt et Paulus ait: Deum confitentur scire, operibus autem negant. Est igitur nescire scientem. Hoc igitur ait: Si me sciretis, sciretis quoniam filius dei sum.
50.1.21 Hoc enim id est unde sum, non locum hic ait, et manifestum est ab inductione: Et a meipso non ueni, sed uerax est qui misit me quem uos nescitis.
50.1.22 Ignoranciam hic dicens eam que per opera, sicut Paulus ait: Deum confitentur scire, operibus autem negant.
50.1.23 Neque enim ignorancie erant peccata, sed malicie et perniciose mentis, et hoc scientes ignorare uolunt. Verumptamen que consequencia hec?
50.1.24 Qualiter enim redarguens eos que eorum sunt loquitur? Dicentibus enim illis et: Hunc nouimus unde est, induxit: Et me nouistis. Quid enim dixerunt illi quem non nouimus?
50.1.25 Igitur et ipsi quidem hoc dixerunt quoniam nouimus. Sed illi quidem hoc id est nouimus unde est dicentes, nichil aliud ostendebant quam quem ex terra est et quem fabri est filius.
50.1.26 Ipse uero eos reducebat in celum, dicens: Nouistis unde sum. Hoc est non hinc unde suspicamini, sed unde qui misit me.
50.1.27 Hoc enim id est dicere quoniam a meipso non ueni, hoc enigmatice insinuat quoniam nouerant quoniam a patre missus est, et si non reuelabant.
50.1.28 Dupliciter igitur eos redarguit. Et primum quidem que singulariter loquebantur, hec in medium inducit clamans ut eos uerecundari faciat.
50.1.29 Deinde ea que secundum mentem reuelauit, acsi diceret: Non sum eorum qui abiciuntur, neque eorum qui simpliciter uenerunt,
50.1.30 sed est uerax qui misit me. Si uerax est in ueritate misit, si uerax est et eum qui missus est congruum est et ueracem esse.
50.2.1 Sed et aliter hoc construit a propriis eos capiens sermonibus. Quia enim dicebant, Cum Christus uenerit nullus cognoscit unde est, ostendit et hinc seipsum Christum.
50.2.2 Etenim illi hoc id est nullus cognoscit, ad distinctionem localis cuiusdam dicebant determinationis;
50.2.3 et hinc ostendit seipsum esse Christum quoniam a patre uenit, et ubique cognitionem sibiipsi testatur soli patris, dicens: Non quoniam patrem quis uidit nisi qui est a patre.
50.2.4 Et irritauerunt eos ea que dicebantur. Hoc enim id est dicere quoniam non nouistis eum, et hoc id est redarguere quoniam scientes simulant ignorare sufficiens mordere et tangere.
50.2.5 Querebant igitur eum apprehendere et nullus misit in eum manum quoniam nondum uenit hora eius. Vides eos inuisibiliter detentos et furorem eorum refrenatum?
50.2.6 Propter quid autem non dixit quoniam detinuit eos inuisibiliter, sed quoniam nondum uenit hora eius? Humanius uoluit loqui et humilius euangelista ut hiis et homo putaretur.
50.2.7 Quia enim ubique alta dicit, huius gratia hec interserit. Cum autem dicat quoniam ab ipso sum, non ut propheta discens dicit, sed ut uidens eum et cum ipso ens: Noui enim eum, ait, quoniam ego ab ipso sum.
50.2.8 Vides qualiter sursum et deorsum construit, hoc id est a meipso non ueni. Et qui misit me uerax est, ad illud decretans id est ad hoc ut non extimetur alienus a deo. Et intuere quantum est humilitatis uerborum lucrum.
50.2.9 Post hec autem multi, ait, dixerunt: Christus cum uenerit, num plura signa faciet hiis que hic fecit? Quot signa?
50.2.10 Et nimirum tria erant: quod uini, quod paralitici, et quod filii reguli; et nichil plus enarrauit euangelista. Vnde manifestum est quod multociens dixi quoniam multa transcurrunt, et de hiis nobis loquuntur de quibus principes malignabantur.
50.2.11 Querebant igitur eum apprehendere et interficere. Qui? Non multitudo que principatum non concupiscebat, neque liuore capi poterat sed sacerdotes.
50.2.12 Qui enim multitudinis dicebant: Christus cum uenerit, non plura signa faciet?
50.2.13 Verumptamen neque hec erat sana fides, sed ut multitudinis uulgaris. Hoc enim id est dicere cum uenerit, non ualde suasorum erat hunc esse Christum.
50.2.14 Aut hoc igitur est dicere, aut quoniam secundum concursum proprietatum dictum est a turbis. Quasi enim principibus superius et inferius studentibus ostendere non esse eum Christum ponamus, neque esse eum Christum. Non hoc melior erit ille?
50.2.15 Quod semper dico quoniam grossiores non a doctrina neque a contione, sed a signis inducuntur. Audierunt Pharisei turbam murmurantem, et miserunt ministros ut apprehenderent eum.
50.2.16 Vides quoniam sabbati solutio prefiguratio erat? Quod autem maxime eos mordebat, hoc erat.
50.2.17 Hic enim nichil habentes accusare, neque hiis que dicebantur, neque hiis que gerebantur, propter turbam uolebant apprehendere eum.
50.2.18 Et ipsi quidem non audebant periculum suspicientes, ministros autem mittunt deditos. O de tyrannide et insania, magis autem o de amencia!
50.2.19 Ipsi multociens conati et nequeuntes, famulis hanc rem commiserunt simpliciter furorem suum quiescere facientes.
50.2.20 Et quidem multa locutus est et in piscina, et nichil tale fecerunt, et quesierunt quidem, non temptauerunt aut non ultra ferunt, turba dicente attendere ei.
50.2.21 Quid igitur Christus? Adhuc paruo tempore uobiscum sum. Potens et flectere et terrere auditores, uerba loquitur humilitatis plena, acsi diceret: Quid festinatis me interficere et persequi?
50.2.22 Parum expectate tempus, et neque festinantibus detinere me sustinebo. Deinde ut non quis mortem communem extimet, hoc id est parum uobiscum sum.
50.2.23 Etenim hoc extimarunt ut igitur non hoc quis extimet, et quoniam nichil agit post mortem induxit: Et ubi sum ego uos non potestis uenire.
50.2.24 Si uero maneret in morte, possent ire ad eum. Illic enim omnes abimus.
50.2.25 Igitur simpliciorem quidem multitudinem flexerunt que dicebantur, audatiorem uero terruit, studiosiorem uero turbam festinare faciebat ad audienciam, ut pauco de reliquo relicto tempore et ut non possibile existente semper hac potiri doctrina.
50.2.26 Et non dixit simpliciter hic sum, sed uobiscum sum. Hoc est etsi persequamini, etsi alligatis paruo tempore non cessabo ea que sunt pro uobis dispensans, et ea que ad salutem dicens et admonens uos.
50.2.27 Et uado ad eum qui misit me. Hoc sufficiens erat terrere et in agoniam immittere. Etenim quoniam in necessitate eius constituentur manifestat.
50.2.28 Queretis me, ait, non solum non obliuiscemini, sed etiam queretis me et non inuenietis. Et ubi quesierunt eum Iudei?
50.2.29 Dicit Lucas quoniam plangebant mulieres super eum, congruum autem erat et alios multos et confestim, et cum ciuitas capiebatur meminisse Christi et miraculorum eius et presenciam eius querere.
50.2.30 Hec utique omnia induxit uolens eos attrahere. Etenim hoc id est paruum tempus esse quod relinquebatur, et hoc id est post secessionem desiderabilem esse, et hoc id est non posse de cetero eum inuenire sufficiencia omnia suadere accedere.
50.2.31 Nam siquidem non deberet desiderabilis esse presencia, nichil magnum eis uideretur dicere.
50.2.32 Rursus autem si deberet desiderabilis esse, possibile autem esset eis inuenire, nequaquam ita turbasset.
50.3.1 Rursus si multo deberet tempore adesse, et ita resupini facti essent. Nunc autem et undique eos cogit et terret.
50.3.2 Hoc autem id est, uado ad eum qui misit me, ostendentis est nullam ei factam esse lesionem ab insidiis eorum et passionem uoluntariam.
50.3.3 Duas igitur predixit predictiones quoniam post paruum abibit tempus, et quoniam non uenient ad eum quod non erat humane mentis suiipsius obitum predicere.
50.3.4 Vide denique et Dauid dicentem: Notum fac michi, domine, finem meum, et numerum dierum meorum quis est ut sciam quo deficiam ego. Ex uniuersaliter nullus est qui didicerit hunc. Ex uno autem et alterum credibile facit.
50.3.5 Ego autem extimo eciam ad ministros hoc enigmatice insinuare et ad eos sermonem extendere quo maxime eos attraxit ad seipsum, ostendens seipsum scientem secessionis causam. Acsi diceret: Expectate parum et abibo.
50.3.6 Dixerunt igitur Iudei ad seipsos: Et quo hic debet ire? Et nimirum eos qui desiderabant eripi, qui omnia agebant ut non uideant eum, non oportebat hoc querere, sed dicere quoniam et libenter hoc uolumus: et quando hoc erit?
50.3.7 Sed passi sunt quid ad ea que dicta sunt, et querunt ad seipsos insensate suspicantes quo debet ire. Vnde in disseminationem Hellinum? Quid est disseminatio Hellinum?
50.3.8 Sic gentes uocabant Iudei, proptereaque ubique disseminate erant et imperterite adinuicem permixte. Hoc autem et ipsi de reliquo obprobrium sustinuerant. Disseminatio enim erant et ipsi.
50.3.9 Antiquitus enim tota gens in unum collecta erat, et non erat alibi Iudeum inuenire quam in Palestina. Ad hoc autem disseminationem Hellines uocabant exprobrantes et magna gloriantes in seipsis.
50.3.10 Quid igitur est, Quo ego uado uos non potestis uenire? Illis autem omnes immixti erant, tunc et ubique orbis terrarum erant Iudei.
50.3.11 Nequaquam igitur si Hellines ostenderet dixisset quo ego uado uos non potestis uenire. Dicentes autem non in disseminationem Hellinum debet ire.
50.3.12 Non dixerunt et ledere eos sed docere, ita iam summiserant iram et hiis que dicta erant crediderant. Nequaquam autem nisi credidissent, quesissent ad seipsos quis est sermo.
Morale L. De iusticia.
50.3.13 Sed hec quidem dicta sunt ad eos, timeamus autem ne ad nos tempus habeant que dicuntur quoniam ubi est non possumus abire propter uitam nostram peccatis plenam.
50.3.14 Nam de discipulis quidem ait: Volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum. De nobis autem timeo ne contrarium dictum sit quoniam ubi sum ego non potestis uenire.
50.3.15 Cum enim contraria hiis que precipiuntur agantur, qualiter poterimus abire illuc?
50.3.16 Etenim et secundum presentem uitam, si quis eorum qui militant indigna fecerit regi, non poterit regem uidere, sed principatu dissoluto ultimum sustinebit supplicium.
50.3.17 Cum igitur rapuerimus, auari extiterimus; cum iniusta fecerimus, percusserimus; cum non misericordiam operati fuerimus, non poterimus abire illuc, sed et paciemur quod factum est uirginibus.
50.3.18 Vbi enim erat, non poterant intrare, sed recesserunt extinctis earum lampadibus, hoc est carismate eas derelinquente.
50.3.19 Flammam enim illam quam confestim suscepimus spiritus gratia. Siquidem uoluerimus uehementiorem operabimur, si uero noluerimus, cito eam perdemus, perire faciemus.
50.3.20 Extincta uero illa nichil aliud quam tenebre inerunt nostris animabus. Sicut enim ardente lampade multum lumen, ita dissoluta nichil aliud quam caligo erit.
50.3.21 Ideo ait: Spiritum ne extinguite. Extinguitis autem cum oleum non habeatis et cum uenti uehementior aliqua immissio facta fuerit cum continetur et coartatur.
50.3.22 Etenim ita extinguitur ignis. Continetur autem a sollicitudinibus secularibus et extinguitur a concupiscencia perniciosa. Nichil autem eam cum hiis que dicta sunt, ita extinguit ut inhumanitas et crudelitas et rapina.
50.3.23 Quando enim cum non habendo oleum et aquam superimmiserimus frigidam, hoc est auaricia infrigidans per tristiciam que leduntur animas, unde poterit ut reaccendi de cetero?
50.3.24 Abibimus igitur cinerem et puluerem ferentes et multum habentes fumum accusantem nos quoniam lampades habentes extinximus.
50.3.25 Vbi enim fuerit fumus, necesse ignem esse qui extinctus est, sed absit aliquem hanc audire uocem: Non noui uos.
50.3.26 Vnde autem est hanc audire uocem? Quando cum inopem uidentes ut non uidentes eum disponimus.
50.3.27 Cum nos ignoremus esurientem Christum, ignorabit nos et ipse misericordia indigentes et iuste. Qui enim despicit eum qui contribulatur et non dat ex hiis que sibi sunt, qualiter queret accipere ex hiis que non eius?
50.3.28 Idcirco obsecro omnia faciamus, et negociemur ut non deficiat nobis oleum, sed ornemus lampades et intremus cum sponso thalamum,
50.3.29 quo fiat omnes nos frui gratia et clementia domini nostri Ihesu Christi cui gloria in secula seculorum, amen.