50.3.27 Cum nos ignoremus esurientem Christum, ignorabit nos et ipse misericordia indigentes et iuste. Qui enim despicit eum qui contribulatur et non dat ex hiis que sibi sunt, qualiter queret accipere ex hiis que non eius?
50.3.27 Si esurientem Christum ignorabimus, ignorabit et ipse nos cum misericordia indigebimus, et merito quidem. Qui enim miserum negligit, qui non opitulatur indigenti, quo uultu aliena postulabit.1470/1486/1530: postulabit?
50.3.27 si esurientem Christum ignorabimus, ignorabit et ipse nos, cum misericordia indigebimus: et merito quidem. Qui enim miserum negligit, qui de suo non opitulatur indigenti: quo vultu aliena postulabit?
50.3.27 Quando nos Christum esurientem ignorabimus, ignorabit et ille nos oleo egentes. Et jure quidem. Nam qui miserum despicit, nec juvat ex bonis suis, quomodo quaeret accipere ex non suis?