50.2.26 Et non dixit simpliciter hic sum, sed uobiscum sum. Hoc est etsi persequamini, etsi alligatis paruo tempore non cessabo ea que sunt pro uobis dispensans, et ea que ad salutem dicens et admonens uos.
50.2.26 Et non dixit: Hic sum, sed: Vobiscum1486: nobiscum, hoc est, quamuis me persequamini, quamuis exagitetis, non cessabo tamen, quin uos aedificem, et quae saluti uobis sunt praedicem et admoneam.
50.2.26 Et non dixit, hic sum: sed, vobiscum: hoc est, quanuis me persequamini, quanuis exagitetis, non cessabo tamen quin vos aedificem, et quae saluti vobis sunt praedicem, et admoneam.
50.2.26 Nec tantum dixit, hic sum; sed vobiscum sum; id est, Etsi persequamini, etsi exagitetis, ne tantillum quidem cessabo vobis prospicere, et quae ad salutem vestram spectant praedicare.