51.1.20 Viuentem autem aqua dicit agentem semper. Spiritus enim gratia cum in mentem intrauerit et firmata fuerit, omni fonte magis manat, et neque deficit, neque euacuatur, neque stat.
51.1.20 hoc est, semper operantem. Spiritus enim gratia cum menti illapsa est, eamque irrigarit, omni fonte uberius scaturit, nunquam deficit, nunquam uacuatur, nunquam stat.
51.1.20 hoc est, semper operantem. Spiritus enim gratia, cum menti illapsa est, eamque irrigarit, omni fonte vberius scaturit, nunquam deficit, nunquam vacuatur, nunquam stat.
51.1.20 Vivam vocat eam quae semper operatur, Spiritus enim gratia cum in animam ingressa et stabilita fuerit, plus quam fons quivis scaturit; neque cessat, vel evacuatur, neque desinit.