Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem (BnF MS lat. 15284)
Omelia LI (Paris fol.90rb-91vb; Harley fol.117rb-119ra)
51.1.1 In ultima uero die magna festiuitatis stabat Ihesus et clamabat, dicens: Si quis sitit, ueniat ad me et bibat.
51.1.2 Qui credit in me, sicut dixit scriptura, flumina de uentre eius fluent aque uiuentis.
51.1.3 Hos qui accedunt diuine predicationi et fidem Christi attendunt, sitientium desiderium ostendere oportet, et tantam accendere concupiscenciam in seipsis.
51.1.4 Ita enim poterunt et ea que dicuntur cum multa detinere custodia. Etenim qui sitiunt cum calicem susceperunt, cum multo eum attrahunt desiderio et tunc requiescunt.
51.1.5 Ita igitur et qui diuina audiunt eloquia, si sitientes acceperint nequaquam laborant donec ebiberint.
51.1.6 Quoniam enim semper oportet sitire et bibere: Beati, ait, qui esuriunt et sitiunt iusticiam.
51.1.7 Et hic ait Christus: Si quis sitit, ueniat ad me et bibat. Quod autem dicit, tale est. Nullum necessitate et ui attraho, sed si quis habet desiderium multum, si quis exardet cupidine, hunc ego uoco.
51.1.8 Cuius autem gratia significauit euangelista quoniam in ultima die magna? Etenim prima et ultima erat. Medios enim dies magis ad uoluptatem consumebant.
51.1.9 Cuius autem gratia in ultima dicit? Quoniam in ea omnes erant coapplausi. Nam quod prima quidem non aduenerat et causam dixit ad fratres;
51.1.10 sed neque in secunda et tercia, quid tale dicit, ubi non exsoluerentur ea que dicebantur, debentibus eis in uoluptatem ire.
51.1.11 Vltima uero cum recedebant domum, uiatica dat eis ad salutem et clamat,
51.1.12 hoc autem propter multam turbam. Et ostendens quoniam de intellectuali loquitur potu, inducit: Qui credit in me, sicut dicit scriptura, flumina de uentre eius fluent aque uiuentis.
51.1.13 Ventrem hic cor ait quemadmodum et alibi ait: Et legem tuam in medio uentris mei. Et ubi dixit scriptura quoniam flumina de uentre eius fluent aque uiuentis? Nusquam.
51.1.14 Quid igitur est? Qui credit in me, ait, sicut dicit scriptura? hic subdistinguere oportet, ut sit hoc id est flumina de uentre eius fluent, sue enunciationis.
51.1.15 Quia enim dicebant multi quoniam hic est Christus, et Christus cum uenerit non plura signa faciet, ostendens quoniam directam habere oportet cognitionem, etsi non a signis, ita et a scripturis credere.
51.1.16 Multi denique eum et mirificantem uidentes, non ut Christum suscipiebant, debebant autem dicere quoniam nonne scripture dicunt quoniam Christus de semine Dauid uenit?
51.1.17 Et hoc superius et inferius uoluebant, sed ostendere uolens quoniam non fugit eam que per has demonstrationem, rursus eos ad scripturas mittit.
51.1.18 Etenim superius dixit: Scrutamini scripturas; et rursum: Est scriptum in prophetis, et erunt omnes docibiles dei; et Moyses non accusat; et hic: Sicut dicit scriptura, flumina de uentre eius fluent aque uiuentis.
51.1.19 Copiositatem et ubertatem enigmatice insinuans, quod alibi ait: Fons aque salientis in uitam eternam, id est multam habet gratiam. Igitur alibi quidem in uitam eternam dicit, hic autem aquam uiuentem.
51.1.20 Viuentem autem aqua dicit agentem semper. Spiritus enim gratia cum in mentem intrauerit et firmata fuerit, omni fonte magis manat, et neque deficit, neque euacuatur, neque stat.
51.1.21 Simul igitur et indeficienciam largitionis ostendens, et ineffabilitatem actionis fontem et flumina uocauit, non unum flumen, sed et ineffabilia.
51.1.22 Sed illic multitudinem aquarum persalire representauit. Et uidebit quis utique hoc quod dicit manifeste ad sapienciam Stephani et ad Petri linguam et Pauli fluxum inspicens.
51.1.23 Qualiter nichil eos ferebat, nichil sustinebat: non plebis furor, non tyrannorum insurrectiones, non demonum insidie, non mortes cotidiane.
51.1.24 Sed sicut flumina multo strepitu delati, ita omnia secum trahentes abibant. Hoc autem dicebat de spiritu, ait, quem debebant accipere qui credebant. Nondum enim erat spiritus sanctus datus.
51.1.25 Qualiter igitur prophete prophetarunt, et infinita operati sunt miracula?
51.1.26 Nam apostoli quidem, non spiritu eiciebant demonium ante crucem, sed ea que ab ipso potestate ut ipse ait: Et si in Beelzebub eicio demonia, filii uestri in quo eiciunt?
51.1.27 Hoc autem dicebat ostendens quoniam non omnes spiritu.
51.1.28 Quando denique eos debebat mittere, tunc dixit: Accipite spiritum sanctum. Et rursus: Venit super eos spiritus sanctus, et tunc signa faciebant.
51.2.1 Quando autem mittebat eos, non dixit dedit eis spiritum sanctum, sed dedit eis potestatem, dicens: Leprosos mundate, demones eicite, mortuos erigite, gratis accepistis, gratis date.
51.2.2 De prophetis autem ab omnibus in confessionem deductum est quoniam spiritus sancti datio erat.
51.2.3 Sed erat hec gratia correpta et desistens et a terra deficiens a die illa a qua dictum est: Dimittitur domus uestra deserta.
51.2.4 Sed et ante illam principium suscipiebat hec raritas. Non enim ultra propheta apud eos erat, neque inspiciebat eorum diuina gratia.
51.2.5 Quia igitur quidem erat spiritus sanctus, debebat autem effundi habunde, huius autem distributionis principium post crucem factum est, non solum autem habundancie, sed et maiorum carismatum.
51.2.6 Etenim mirabilius erat donum ut cum dicat: Non nouistis cuius spiritus estis? Et rursus: Non enim sucepistis spiritum seruitutis, sed accepistis spiritum adoptionis. Etenim antiqui et ipsi quidem spiritum habebant, aliis autem non tribuebant.
51.2.7 Apostoli autem multa decem milia impleuerunt. Quia igitur hanc debebant gratiam accipere, nondum autem erat data, propterea ait: Nondum enim erat spiritus sanctus datus.
51.2.8 Quia igitur dominus de hac dixit gratia, decenter euangelista dicebat: Nondum enim erat spiritus sanctus datus, quia Ihesus nondum erat glorificatus, gloriam uocans crucem.
51.2.9 Quia enim inimici eramus, et peccantes et deficientes a dono dei et deo odibiles, gratia autem reconciliationis erat demonstratio, donum autem non inimicis sed amicis datur, et non exosis sed hiis qui bene complacuerunt;
51.2.10 oportebat prius offerri eam que pro bonis immolationem, et inimiciciam in carne dissolui, et factos esse dei amicos, et tunc suscipere donum.
51.2.11 Si in promissione que ad Abraham hoc factum est, multo magis in gratia. Et hoc ostendens Paulus dicebat:
51.2.12 Si enim ex lege heredes euacuata est fides. Lex enim iram operatur. Quod autem dicit tale est: Promiserat deus Abrahe et semini eius daturum esse terram repromissionis.
51.2.13 Sed indigni erant promissione nepotes, et ex propriis non poterant placere deo laboribus.
51.2.14 Propter hoc intrauit fides res facilis ut gratiam attrahat et non exciderent promissiones.
51.2.15 Et dicit apostolus propter hoc ex fide uel secundum gratiam ad essendum certam repromissionem, propter hoc secundum gratiam, quia ex sudoribus non poterant.
51.2.16 Cuius autem gratia et dicens secundum scripturas non inducit et testimonium? Quoniam corrupta eorum mens erat.
51.2.17 Nam hii quidem dicebant: Hic est o propheta; alii uero dicebant quoniam seducit turbam; alii uero: Non ex Galilea Christus uenit sed a Bethleem castello; alii dicebant: Christus cum uenerit nullus cognoscit unde est.
51.2.18 Et diuersa erat mens seu in multitudine non ordinata. Neque enim diligenter attendebant hiis que dicebantur, neque discendi gratia.
51.2.19 Propter hoc utique hiis quidem nichil respondet, et si dicant: Num ex Galilea Christus uenit?
51.2.20 Nathanaelem autem uehementius dicentem et magis percussiue: Ex Nazareth potest quid bonum esse? Laudauit ut uere Israelitam.
51.2.21 Nam hii quidem et qui ad Nichodemum dicebant: Scrutare et uide quoniam ex Galilea propheta non surrexit. Non discere querentes dicebant, sed simpliciter eam euertere que de Christo gloriam.
51.2.22 Ille uero ueritatis existens concupitor, et uetera omnia diligenter edoctus hoc dicebat.
51.2.23 Ipsi uero qui ad unum solum respiciebant, scilicet euertere quoniam Christus est, idcirco neque ipse reuelauit.
51.2.24 Qui enim et sibiipsis contraria dicebant, et quandoque quidem: Nullus scit unde uenit. Quandoque autem a Bethleem. Manifestum est quoniam et discentes aduersarentur.
51.2.25 Esto enim locum ignorabant quoniam a Bethleem propter educationem que ex Nazareth, et nimirum neque hoc ueniam habebat.
51.2.26 Non enim illic natus est. Num et genus ignorabant quoniam ex domo et familia Dauid?
51.2.27 Qualiter igitur dicebant: Nonne a semine Dauid uenit Christus? Sed istud illo coobumbrare uolebant maliciose omnia loquentes.
51.2.28 Cuius autem gratia non accedentes dixerunt, quia alia quidem omnia miramur, iubes autem obediri tibi secundum scripturas, dic qualiter scripture quidem dicunt quoniam a Bethleem oportet uenire Christum: Tu autem ex Galilea uenisti?
51.2.29 Sed nichil horum dixerunt, sed omnia perniciose loquntur.
51.2.30 Quoniam enim neque querentes, neque discere uolentes confestim inducit euangelista: Quoniam quidam uolebant apprehendere eum, sed nullus immisit super eum manus eius.
51.2.31 Et si nichil aliud hoc demum ipsum sufficiens erat in compunctionem ducere, sed non sunt compuncti, sicut ait propheta: Discissi sunt et non sunt compuncti.
51.3.1 Tale enim nequicia! Nulli uult cedere ad unum aspicit solum ut eum cui insidiatur interficiat. Sed quid ait scriptura?
51.3.2 Qui fodit gurgitem proximo, in eum cadet. Quod et tunc factum est. Nam ipsi quidem uolebant eum interficere ut utique extinguentes predicationem. Factum est autem ad contrarium.
51.3.3 Predicatio quidem floret Christi gratia, illorum autem omnia extincta sunt et perierunt et patria et libertate et licencia et cultura ceciderunt, et omni priuati sunt prosperitate, et facti sunt serui et captiui.
Morale li. De male retribuendo.
51.3.4 Nec igitur scientes nunquam insidiemur aliis discentes quoniam aduersus nosipsum acuimus gladium, et profundiorem nobisipsis plagam damus.
51.3.5 Sed contristauit te quis et uis in eum ulcisci? Ne ulciscatis. Ita enim uindicare poteris, si non uindicaueris, non si uindicasti; et ne extimes enigma esse quod dictum est, sed uerum sermonem.
51.3.6 Qualiter et quomodo? Quoniam non uindicans deum ei constituis inimicum, uindicans autem non adhuc. Michi enim uindictam et ego retribuam, dicit dominus.
51.3.7 Si enim famulos habemus, et si adinuicem dissidentes, non nobis litem expositi cesserint aduersus conseruos, et non nobis commiserint finiendam, sed sibiipsis commiserint.
51.3.8 Et si infinite accesserint, non solum non uindicamur, sed et anxiamur fugitiue dicentes,
51.3.9 et flagellum totum nobis committere oportebat. Quia uero teipsum preueniens uindicasti, ne molestes de reliquo.
51.3.10 Multo magis deus qui enunciauit, sibi cedere omnia hec dicet.
51.3.11 Qualiter autem non inconueniens est a pueris quidem nostris tantam expetimus philosophiam et obedienciam, dominatori uero non cedemus ea que uolumus famulos nobis cedere?
51.3.12 Hoc autem dico propter desiderium uestrum circa id quod ad inuicem supplicium.
51.3.13 Quia eum demum qui uere philosophatur, neque hoc oportebat facere, sed ignoscere et dimittere peccamina, et si illud esset magnum brauium remissionem pro hiis accipere.
51.3.14 Sic enim dic michi, odis eum qui peccauit, cuius gratia et ipse peccas, et in eisdem cadis? Conuiciatus es? Ne reconuicieris quoniam tibiipsi conuiciatus est.
51.3.15 Percussit? ne repercutias quia in repercutiendo est utilitas nusquam. Contristauit? ne contristes quia lucrum nullum, sed factus es illius rursus par.
51.3.16 Ita eum confundere poteris, si cum humilitate feras et mansuete. Ita eum confundens abscidere poteris ab ira. Nullus malo malum sanat, sed bono malum.
51.3.17 Hec apud gentes quidem philosophantur. Verecundemur igitur si apud gentes insipientes hac existente philosophia, nos minores apparemus.
51.3.18 Multi lesi sunt et tulerunt, multi calumpniam passi sunt et non uindicarunt; insidias passi sunt et beneficia intulerunt.
51.3.19 Formido uero non parua ne maiores apud eos quidam secundum uitam inueniantur nobis, et uehementius nobis supplicium operentur.
51.3.20 Cum enim hii qui spiritu participant, qui regnum expectant, qui pro celestibus philosophantur, qui formidant gehennam, qui iussi sunt angeli fieri, qui misteriis pociuntur, neque in eandem cum illis deuenerimus uirtutem quam spem habebimus?
51.3.21 Si enim Iudeos superexcedere oportet, nisi superhabundauerit iusticia uestra plusquam scribarum et Phariseorum non intrabitis in regnum celorum; multo magis gentes; si Phariseos, multo magis infideles.
51.3.22 Si enim non superexcedentibus nobis illorum urbanitatem precluditur nobis regnum, cum et gentibus apparuerimus deteriores qualiter habebimus hoc potiri?
51.3.23 Omnem igitur amaritudinem et iram et furorem abiciamus. Eadem dicere michi quidem non pigrum, uobis autem minutum est.
51.3.24 Etenim et medici eodem multociens utuntur pharmaco, et nos non cessabimus eadem insonantes, reminiscentes, docentes, obsecrantes.
51.3.25 Etenim multus est secularium rerum tumultus, et obliuionem nobis faciens, et doctrina nobis opus est continua.
51.3.26 Vt igitur non uane neque inaniter hec congregemur, eam que per opera est demonstrationem prebeamus, ut et futuris fruamur bonis,
51.3.27 gratia et clemencia domini nostri Ihesu Christi cui gloria in secula seculorum, amen.