PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

51.3.21 Si enim Iudeos superexcedere oportet, nisi superhabundauerit iusticia uestra plusquam scribarum et Phariseorum non intrabitis in regnum celorum; multo magis gentes; si Phariseos, multo magis infideles.
CLOSE
Griffolini

51.3.21 Quod si Iudaei nobis superandi sunt, Nisi, inquit, abundauerit iustitia uestra plusquam scribarum et Pharisaeorum non intrabitis in regnum caelorum, longe magis gentiles, si Pharisaei, magis infideles.
CLOSE
Griffolini-Montanus

51.3.21 Quod si Iudaei nobis superandi sunt: (Nisi, inquit, abundauerit iusticia vestra plus quam scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum,) longe magis Gentiles: si Pharisaei, multo magis infideles.
CLOSE
Montfaucon

51.3.21 Etenim si Judaeos superare tenemur, nisi, inquit, abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum; multo magis Gentiles; si Pharisaeos, multo magis infideles.