Homilia LI (l)

51.1.1 In nouissimo autem die magno festiuitatis, stabat Iesus et clamabat dicens: Si quis sitit, ueniat ad me et bibat.

51.1.3 Qui ad diuinam accedunt praedicationem, et fidei uacant, sitientium eos desiderium prae se ferre oportet.

51.1.4 Ita enim quam audient doctrinam, poterunt fideliter continere. Etenim qui sitiunt poculum quam cupidissime hauriunt, et ita recreantur.

51.1.5 Itidem et qui diuinos sermones audiunt, si sitientes acceperint, nunquam fatigabuntur, quoad totum biberint.

51.1.6 Quod enim semper esurire et sitire oporteat: Beati, inquit, qui esuriunt et sitiunt iustitiam.

51.1.7 Et hoc in loco: Si quis sitit, ueniat ad me et bibat, hoc est, nemini uim facio, neminem traho, sed si quis libens et promptus accedit, si quis ardet desiderio, hunc ego aduoco.

51.1.8 Sed qua nam gratia Euangelista nouissimum diem magnum festiuitatis fuisse admonuit? Etenim primus et ultimus magnus erat, medii autem potius in delitiis consumebantur.

51.1.9 Cur igitur in nouissimo? quia omnes conueniebant. Non ita in primo et causam dixit fratribus,

51.1.10 sed neque secundo, neque tertio quicquam tale locutus est, ne irrita uerba caderent, cum delitiis uacaturi essent.

51.1.11 Nouissimo autem quoniam domum erant redituri, praebet eis ad salutem uiatica, et clamabat, hoc est, fidenter loquebatur,

51.1.12 et hoc propter magnam turbam, et ut de spiritali potu loqui se ostenderet, addidit: Qui credit in me, sicut dicit scriptura, flumina de uentre eius fluent aquae uiuae.

51.1.13 Ventrem cor dicit, ut in alio1470/1486/1530: alio in loco: Et legem tuam in medio uentris mei. Et ubi nam dicit scriptura: Flumina de uentre eius fluent aquae uiuae? Nusquam.

51.1.14 Quomodo ergo1470/1486/1530: igitur hic textus intelligitur?1470: intelligitur. Hoc in loco ita distinguendum est, ut haec particula: Flumina de uentre eius fluent aquae uiuae, Christi sententia sit.

51.1.15 Cum enim multi dicerent: Hic est Christus. Christus quando uenerit, nunquid plura signa faciet? rectam habendam cognitionem, neque ita signis ut scripturis credendum asserit.

51.1.16 Nam multi cum miracula facientem uiderent, Christum tamen non arbitrabantur. Debebant nanque dicere Christum a semine Dauid uenire,

51.1.17 ut frequenter dicebant. Quare uult innuere eorum se non fugere assertionem, ideoque ad scripturas iterum relegat.

51.1.18 Superius enim dixerat: Scrutamini scripturas, et iterum: Scriptum est in prophetis, et erunt omnes docibiles dei, et Moyses uos accusat, et hoc in loco: Sicut dicit scripturaB: om., flumina de uentre eius fluent aquae uiuae,

51.1.19 ut abundantiam et copiam gratiae significet, ut et alibi: Fons aquae salientis in uitam aeternam, hoc est, multam gratiam consequetur1530: consequentur. Alibi uitam aeternam hic aquam uiuam dicit,

51.1.20 hoc est, semper operantem. Spiritus enim gratia cum menti illapsa est, eamque irrigarit, omni fonte uberius scaturit, nunquam deficit, nunquam uacuatur, nunquam stat.

51.1.21 Simul autem et indeficientem copiam, et incredibilem operationem et fontemF: fontes et fluuios appellauit, et non unum sed innumeros.

51.1.22 Et illic salientis proF: propter inundantis positum est. Quod facile quiuis deprehendere poterit, si Stephani sapientiam, Petri linguam, Pauli uim considerauerit.

51.1.23 Quo pacto nihil eos extulit, nihil deiecit, non populorum furor, non tyrannorum persecutiones, non daemonum insidie, non quotidiane mortes,

51.1.24 sed more fluminis uehementi lapsu delati omnia trahentes euaserunt. Hoc autem dixit de spiritu, quem accepturi erant credentes in eum. Non dum enim eratF: erit spiritus datus.

51.1.25 Quomodo ergo prophetae prophetarunt, et innumera operati sunt miracula?

51.1.26 Apostoli enim non spiritu, sed eius uirtute eiiciebant ut ipse. Si ego in Belzebul eiicio demonia, filii uestri in quo eiiciunt?

51.1.27 Hoc autem dicebat, ut non omnes spiritu ante crucem, sed ipsius uirtute eiicisse ostenderet.

51.1.28 Sed cum dimissurus eos esset, tunc dixit: Accipite spiritum sanctum. Et iterum: Venit super eos spiritus sanctus, et tunc signa fecerunt.

51.2.1 Cum autem misit, non dixit: Dedit eis spiritum sanctum, sed dedit eis potestatem dicens: Leprosos mundate, daemonia eiicite, mortuos suscitate, gratis accipite1530: accepistis, gratis date.

51.2.2 Prophetis autem ab omnibus confessum est spiritum sanctum datum.

51.2.3 Verum ipsa gratia contracta et separata erat, et a terra discesserat, ex quo dictum est: Relinquetur domus uestra deserta,

51.2.4 et ante illam diem iam deficere coeperant. Siquidem non amplius apud eos propheta erat, neque gratia eorum sacra tuebatur.

51.2.5 Cum igitur spiritus sanctus cohibitus esset, tum iam diffundi largiter debuit, quod post crucem coepit exordium, non tantum ut largius, sed ut maioribus gratiis abundaret.

51.2.6 Etenim mirabilius donum erat, ut cum dicit: Nescitis cuius spiritus estis. Et iterum: Non enim accoepistis spiritum seruitutis sed adoptionis. Nam et antiquitus spiritum habebant, sed aliis non largiebantur.

51.2.7 Apostoli autem innumeros implebant. Cum autem hanc essent accepturi gratiam non dum datam.

51.2.8 Ideo de hacB: hoc inquit Euangelista: Non dum enim erat spiritus datus, quia Iesus non dum erat glorificatus, hoc est, crucifixus.

51.2.9 Cum enim inimici et peccatores et diuino munere priuati et odio digni essemus, gratia autem reconciliationis esset inditium, cunque munus non inimicis, non hostibus, non odio habitis, sed amicis et familiaribus detur.

51.2.10 Oportuit primum pro nobis sacrificium offerri, et carnis inimicitias dissolui, et deo amicos fieri, et inde munus accipere.

51.2.11 Nam si hoc in promissione Abraae factum est, multo magis in gratia. Quod significans Paulus inquit:

51.2.12 Si enim qui ex lege sunt, heredes sunt, exinanita est fides. Lex enim iram operatur, hoc est, promisit deus Abraae et semini eius daturum terram,

51.2.13 et nepotes eius promissione indigni reperti sunt, et propriis laboribus placere non potuerunt.

51.2.14 Propterea accessit fides res facilis, quae gratiam adduceret, neque incassum caderent promissiones.

51.2.15 Ideo ex fide dicit, ut secundum gratiam firma esset promissio, secundum gratiam autem quoniam labore suo non poterant.

51.2.16 Sed qua nam gratia cum inquit secundum scripturas, non adducit earum testimonium?B/F: testimonium. quoniam corruptae erant sententiae.

51.2.17 Alii enim dicebant: Hic est uere propheta. Alii1530: alii dicebant: Seducit turbam. Quidam nunquid ex Galilaea uenit Christus?1470/1486: christus. Nonne scriptura dicit quia ex semine Dauid et de1470/1486: om. Bethleem castello?B: castello:

51.2.18 Et uaria erat sententia utpote in turba. Neque enim diligenter uerbis eius attendebant, neque ut discerent.

51.2.19 Propterea nihil eis Christus respondit, quamuis dicerent: Nunquid ex Galilaea Christus uenit?

51.2.20 At Nathanael contumeliosius dicentem: A Nazareth potest aliquid boni esse? laudauit, tanquam uerum Israelitam.

51.2.21 Siquidem hi, qui ad Nicodemum dixerant: Scrutare et uide, quod ex Galilaea non surrexit propheta, non discendi gratia quaerebant, sed ut Christi gloriam penitus euerterent,

51.2.22 ille autem desiderio tantum ueritatis, et diligenti ueterum scripturarum scientia.

51.2.23 Quare hoc in loco nihil eis aperit, nihil exponit.

51.2.24 Qui enim sibi ipsis contraria loquebantur, et nunc neminem unde ueniret scire, nunc ex Bethleem esse asserebant, constat etiam si didicissent contradicturos.

51.2.25 Esto enim locum ignorarent quod ex Bethleem, quoniam esset educatus in Nazareth, non tamen propterea excusabantur.

51.2.26 Non1530: Nonne enim illic natus est.1530: est? Nunquid et genus ignorabant, quod ex domo esset1486/1530: om. et patria Dauid?

51.2.27 Quomodo ergo dicebant: Nunquid ex semine Dauid uenit Christus? Sed hoc illo modo abscondere uolebant, et uersute omnia loquebantur.

51.2.28 Sed qua gratia Christum non interrogarunt dicentes: Cum alia quidem omnia in te admiremur, iubes autem tibi secundum scripturas credi,1470/1486: credi? dic nobis quomodo?1470/1486: quomodo. Scripturae enim dicunt: Ex Bethleem Christum uenturum, tu autem ex Galilaea uenisti.

51.2.29 Verum nullis huiusmodi uerbis usi sunt, sed omnia peruerse loquuntur.

51.2.30 Quod enim nollent quicquam discere, statim significat Euangelista: Quod quidam ex ipsis uolebant eum apprehendere, sed nemo misit super illum manus.

51.2.31 Nam et si nihil aliud hoc saltem eos compungere debuisset. Verum non sunt compuncti, ut inquit propheta: Dissipati sunt, et non sunt compuncti.

51.3.1 Eiusmodi enim malitia est. Nulli uult cedere. Ad unum tantum respicit, ut eum, cui insidiatur, perdat. Sed quid dicit scriptura:1530: scriptura?

51.3.2 Qui fodit foueam proximo, in eam incidit?1470/1486/1530: incidit: quod usu tunc uenit. Ipsi enim uolebant Christum interimere, ut praedicationem tollerent, sed contra euenit.

51.3.3 Siquidem praedicatio Christi gratia floruit, illorum uero doctrina extincta periit, patriam, libertatem, licentiam, et cultum ueterem perdiderunt, et omni priuati sunt felicitateB: felicitate et in seruitutem et captiuitatem adducti1530: abducti.

51.3.4 Quibus admoniti nulliF: nullis insidias tendamus, scientes quod in nos ipsos ensem acuimus, et maiorem nobis plagam infligimus.

51.3.5 Sed egre tulit quispiam se offendi,B: offendi? et uult ulcisci?1470/1486/1530: ulcisci. Noli, quaeso. Non ulciscendo enim ulcisci poteris, ulciscendo uero non ulcisceris. Nec quae dico nugas arbitrareF/1470/1486: arbitrere, sed ueritatem.

51.3.6 Quomodo? Quoniam qui non ulciscitur, deo relinquit ultionem. Qui ulciscitur, minime. Mihi enim, inquit, uindictam, et ego retribuam dicit dominus.

51.3.7 Nam si serui nostri rixantes inuicem nulla nostri ratione habita ipsi ad uindictam uertuntur,

51.3.8 et si saepius postmodum nos rogent, non solum non eos ulciscimur, sed indignamurF: indignamus, scelestos et flagitiosos appellamus,

51.3.9 et nobis id cognoscendum relinqui oportuisse dicimus. Cum enim tibi ultionem presumpsisti, nihil amplius in illum indignatur dominus.

51.3.10 Hoc longe magis deus dicet, qui nos admonet, ut sibi omnia permittamus.

51.3.11 Quid enim non absurdum sit, ut qui a seruis et pueris nostris tantam modestiam, tantam obedientiam exigimus, eandem domino nostro non exhibeamus?

51.3.12 Hoc autem dico, quoniam tam prompte inuicem ulcisci contendimus.

51.3.13 Sed uere prophantem hoc facere non oportet, sed ignoscere et dimittere, quod in nos peccatur, etiam si illud non esset magnum premium ueniam pro eo accipere.

51.3.14 Sed dic, quaeso, si peccantem reprehendis, cur ipse peccas?1470/1486: peccas. cur eadem admittis? Iniuriam tibi intulit?1470/1486/1530: intulit. Noli contra inferre.

51.3.15 Perterruit?1470/1486/1530: Perterruit: Noli perterrere, cum nullam inde assequaris utilitatem. Moerore te affecit?1470/1486/1530: affecit: Noli uicem reddere. Nam illi similis efficeris, et tu nihil lucraris, sed si mansuete perferes1470/1486/1530: perfers, forte ipsum corriges.

51.3.16 Ita ei1530: enim pudorem incuties, ita iram sedabis. Nemo malo malumB: malum malo sanat, sed bono malum.

51.3.17 Haec apud gentes nonnulli philosophantur, quae1530: qui cum in1530: om. erroris stultitia tantam prae se ferant sapientiam, pudeat1470/1486/1530: pudet nos, ut inferiores deprehendamur.

51.3.18 Multi iniuria affecti aequo animo tulerunt. Multi falso accusati in ultionem non proruperunt. Insidiatores beneficiis prosecuti sunt.

51.3.19 Non parum uerendum est, ne apud illos, qui uita nobis praestantiores sint1530: sunt, inueniantur, ne ue nos maiori cruciatui obnoxios faciant.

51.3.20 Nam si qui participes sumus spiritus, qui dei regnum expectamus, qui caelestium cognitionem habemus, qui non formidamus geennam, qui angeli fieri iubemur, qui diuinis fruimur mysteriis, ne ea quidem qua illi uirtute pollemus, quid nobis sperandum est?

51.3.21 Quod si Iudaei nobis superandi sunt, Nisi, inquit, abundauerit iustitia uestra plusquam scribarum et Pharisaeorum non intrabitis in regnum caelorum, longe magis gentiles, si Pharisaei, magis infideles.

51.3.22 Si non superantibus nobis illorum uitam caelorum regna clauduntur, quomodo ea consequemur, si gentilibus peiores inueniemur?B: inueniemur.

51.3.23 Abiiciamus ergo, dilectissimiB: dilectissimi ergo, omne odium, iram, indignationem. Eadem dicere mihi quidem non molestum, uobis autem tutum.

51.3.24 Etenim medici eadem saepe medicina utuntur, et nosF: uos eadem uestris auribus instillare, in memoriam reducere, docere, hortari non cessamus.

51.3.25 Etenim1530: Etenim in magna saecularium rerum turba horum obliuiscimur.

51.3.26 Quare ne incassum hic colligamus opere confirmetur1470/1486/1530: confirmentur, ut futura bona consequamur.

51.3.27 Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem et cum quo patri gloria simul et spiritui sancto in saecula1530: secula seculorum, Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY