PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

51.2.6 Etenim mirabilius erat donum ut cum dicat: Non nouistis cuius spiritus estis? Et rursus: Non enim sucepistis spiritum seruitutis, sed accepistis spiritum adoptionis. Etenim antiqui et ipsi quidem spiritum habebant, aliis autem non tribuebant.
CLOSE
Griffolini

51.2.6 Etenim mirabilius donum erat, ut cum dicit: Nescitis cuius spiritus estis. Et iterum: Non enim accoepistis spiritum seruitutis sed adoptionis. Nam et antiquitus spiritum habebant, sed aliis non largiebantur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

51.2.6 etenim mirabilius donum erat, vt cum dicit: Nescitis cuius spiritus estis. et iterum: Non enim accepistis spiritum seruitutis, sed adoptionis. Nam et antiquitus spiritum habebant, sed aliis non largiebantur,
CLOSE
Montfaucon

51.2.6 mirabilius quippe donum fuit, ut cum dicit, Nescitis cujus spiritus sitis; et iterum, Non enim accepistis spiritum servitutis, sed accepistis spiritum adoptionis: nam veteres illi quoque Spiritum habebant, sed aliis non impertiebant.