Commentarius

[Homilia LI]

51.1.1 In novissimo autem die magno festivitatis, stabat Jesus, et clamabat dicens: Si quis sitit, veniat ad me et bibat.

51.1.2 Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae.

51.1.3 Qui ad divinam accedunt praedicationem, et fidem servant, eos sitientium desiderium prae se ferre oportet, atque tantam in seipsis incendere concupiscentiam.

51.1.4 Sic enim poterunt dicta cautius retinere. Nam qui sitiunt, acceptum poculum cupidissime hauriunt, et ita sitim sedant.

51.1.5 Sic itaque qui divinos hauriunt sermones, si sitientes sorbeant, nunquam cessabunt donec exhauserint.

51.1.6 Quod enim semper oporteat sitire et esurire, dicitur, Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam.

51.1.7 Et hic dicit Christus, Si quis sitit, veniat ad me et bibat; id est, Neminem necessitate aut vi traho: sed si quis animo promtus, si quis desiderio fervens sit, hunc ego voco.

51.1.8 At cur Evangelista sic expressit, In novissimo die magno? Etenim primus et ultimus magnus erat, medii autem potius in deliciis consumebantur.

51.1.9 Cur ergo in novissimo dicit? Quia illo die omnes conveniebant. In primo non venit ille, et causam dixit fratribus.

51.1.10 Sed nec in secundo, nec in tertio quidpiam tale dicit; ne irrita forent verba, dum futurum erat ut illi in deliciis essent.

51.1.11 Novissimo autem die, quando recedebant domum, viatica ad salutem dat illis, et clamat; tum ut fiduciam et loquendi libertatem ostendat;

51.1.12 tum ut tantae multitudini significet, se de spirituali potu loquutum esse, adjicitque: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae.

51.1.13 Ventrem cor vocat; ut et alibi ait, Et legem tuam in medio ventris mei. Et ubinam dicit Scriptura, Flumina de ventre ejus fluent aquae vivae? Nusquam.

51.1.14 Quid sibi vult ergo illud, Qui credit in me, sicut dicit Scriptura? Hic interpungendum est; ut illud, Flumina de ventre ejus fluent, sit Christi sententia.

51.1.15 Quia enim multi dicebant, Hic est Christus; et, Christus cum venerit, numquid plura signa faciet? ostendit oportere rectam tenere sententiam, neque ita ex signis, ut ex Scripturis credendum esse.

51.1.16 Multi enim cum illum miracula edentem cernerent, non quasi Christum recipiebant. Imo dicturi erant, Nonne Scripturae dicunt Christum ex semine David venturum esse?

51.1.17 Id ille frequenter versabat, ut ostendere1862: ostenderet se hujusmodi demonstrationem non fugere: rursusque illos ad Scripturas remittit.

51.1.18 Superius enim dixerat: Scrutamini Scripturas; et rursum: Scriptum est in prophetis, Et erunt omnes docibiles Dei; et, Moyses vos accusat; hic vero, Sicut dixit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent;

51.1.19 ubertatem et copiam gratiae subindicans, ut alibi dicit, Fons aquae salientis in vitam aeternam; id est, multam habebit gratiam. Alibi dixerat, vitam aeternam; hic dicit aquam vivam.

51.1.20 Vivam vocat eam quae semper operatur, Spiritus enim gratia cum in animam ingressa et stabilita fuerit, plus quam fons quivis scaturit; neque cessat, vel evacuatur, neque desinit.

51.1.21 Ut ergo simul et nunquam deficere, et ineffabiliter operari denotet, fontem et fluvios appellat; non unum fluvium, sed innumerabiles.

51.1.22 Et illic salientem pro inundante dixit: Quod clare percipiet si quis sapientiam Stephani, Petri linguam, Pauli vim consideraverit.

51.1.23 Quo pacto nihil eos tulerit, nihil sustinuerit; non populorum furor, non tyrannorum violentia, non daemonum insidiae, non quotidianae mortes.

51.1.24 Sed quasi flumina magno impetu fluentia; sic omnia secum traxerint. Haec autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum. Nondum enim erat Spiritus sanctus.

51.1.25 Quomodo ergo prophetae prophetarunt, et innumera edidere miracula?

51.1.26 Apostoli enim non Spiritu, sed ejus virtute daemonia ejecerunt, ut ipse dicit: Si ego in Beelzebub ejicio daemonia, filii vestri in quo ejiciunt?

51.1.27 Hoc autem dicebat significans, non omnes Spiritu ante crucem, sed ejus virtute ejecisse daemonia.

51.1.28 Cum ergo illos missurus erat, tunc dixit, Accipite Spiritum sanctum; ac rursum, Venit in eos Spiritus sanctus, et tunc signa faciebant.

51.2.1 Cum autem misit eos, non dixit, Dedit eis Spiritum sanctum; sed, dedit eis potestatem dicens: Leprosos mundate, daemonia ejicite, mortuos suscitate; gratis accepistis, gratis date.

51.2.2 Prophetis autem in confesso apud omnes est Spiritum sanctum fuisse datum.

51.2.3 Sed gratia illa contracta erat et avulsa, atque in terra desierat ab illa die, qua dictum fuit, Relinquitur domus vestra deserta.

51.2.4 Et ante illam diem jam rarior esse coeperat. Nullus apud illos propheta erat: neque gratia illorum sacris prospiciebat.

51.2.5 Cum igitur Spiritus sanctus jam ablatus esset, futurumque esset ut largius effunderetur, cujus doni principium post crucem fuit, non abundantius modo, sed etiam cum majoribus charismatibus:

51.2.6 mirabilius quippe donum fuit, ut cum dicit, Nescitis cujus spiritus sitis; et iterum, Non enim accepistis spiritum servitutis, sed accepistis spiritum adoptionis: nam veteres illi quoque Spiritum habebant, sed aliis non impertiebant.

51.2.7 Apostoli vero innumeros illo replebant; quoniam igitur illam gratiam accepturi erant; nondum enim data erat; ideo ait, Nondum erat Spiritus sanctus;

51.2.8 de hac igitur gratia Evangelista dicebat, Nondum erat Spiritus sanctus, nempe datus, quia Jesus nondum erat glorificatus, gloriam appellans crucem.

51.2.9 Quia enim inimici eramus, peccatores, gratia Dei privati, inimici Dei; gratia vero erat reconciliationis indicium; donum autem non inimicis et perosis; sed amicis et probatis datur;

51.2.10 oportebat prius pro nobis offerri sacrificium, et inimicitiam in carne solvi, nosque Dei amicos effici, et tunc donum accipere.

51.2.11 Nam si hoc in promissione Abrahae factum est, multo magis in gratia; et hoc declarat Paulus his verbis:

51.2.12 Si enim, qui ex lege, haeredes sunt, exinanita est fides. Lex enim iram operatur; hoc est, promisit Deus Abrahae et semini ejus daturum se terram.

51.2.13 Sed nepotes ejus promissione illa indigni fuere, et ex propriis laboribus placere non potuerunt.

51.2.14 Propterea intravit fides, res facilis, ut gratiam attraheret, et promissa non exciderent.

51.2.15 Et ideo ex fide dicit, ut secundum gratiam sit, utque promissio firma sit. Ideo secundum gratiam, quia id labore sudoreque suo non poterant.

51.2.16 Cur autem cum dixisset, secundum Scripturas, non adjicit testimonium? Quia corrupta illorum sententia erat.

51.2.17 Alii enim dicebant, Hic est ille propheta; alii dicebant, Seducit turbam; alii, Non ex Galilaea venit Christus, sed ex Bethlehem vico; Alii dicebant, Christus cum venerit, nemo scit unde sit;

51.2.18 et diversae erant opiniones, ut in turba confusa. Neque enim dictis adhibebant animum, neque discendi cupidi erant.

51.2.19 Ideo his nihil respondet, etsi dicerent, Numquid ex Galilaea Christus venit?1862: venit;

51.2.20 Nathanaelem vero vehementius et asperius dicentem, Ex Nazareth potest aliquid boni exire? laudavit ut vere Israelitam.

51.2.21 Hi enim et qui Nicodemo dicebant, Scrutare et vide quia ex Galilaea non surrexit propheta, non discendi causa dicebant, sed ut opinionem de Christo rejicerent.

51.2.22 Ille vero, utpote veritatis amans, qui vetera omnia accurate nosset, hoc dicebat.

51.2.23 Illi autem unum solum spectabant, ut evincerent ipsum non esse Christum: quapropter ipsis nihil revelavit.

51.2.24 Qui enim contraria loquebantur, et modo, nemo scit unde venit; modo, ex Bethlehem venit, dicebant; etiamsi didicissent, contradicturi haud dubie erant.

51.2.25 Esto enim locum ignorarent, quod ex Bethlehem esset, quia in Nazareth versatus fuerat, quamvis hoc venia dignum non esset;

51.2.26 neque enim ibi natus erat; num genus quoque ignorabant, quod esset ex domo et familia David?

51.2.27 Quomodo ergo dicebant, Annon ex semine David venit Christus? Sed hoc illo modo obtegere volebant, ac fraudulenter omnia loquebantur.

51.2.28 Cur autem non accesserunt dicturi: Cum caetera omnia admiremur, jubeasque credi tibi secundum Scripturas, dic cur Scripturae dicant ex Bethlehem Christum esse venturum: tu autem ex Galilaea venisti?

51.2.29 At nihil horum dixerunt, verum omnia maligno animo causificabantur.

51.2.30 Quod enim discere non quaererent aut vellent, statim significat Evangelista: Quidam volebant apprehendere eum, sed nemo misit super illum manum suam.

51.2.31 Nam etsi nihil aliud, hoc saltem illos compungere debuisset. Sed non sunt compuncti, ut ait Propheta: Dissipati sunt, nec compuncti.

51.3.1 Hujusmodi enim est malitia: nemini vult cedere, unum solum respicit, ut eum perdat, cui insidiatur. Sed quid dicit Scriptura?

51.3.2 Qui fodit foveam proximo, in eam incidet. Quod tunc etiam contigit. Illi namque ipsum interficere volebant, ut praedicationem abolerent. Sed contrarium evenit.

51.3.3 Praedicatio namque per Christi gratiam floret, illorum vero omnia exstincta sunt et perierunt, atque illi patria, libertate et cultu suo exciderunt, atque omni felicitate privati, servi et captivi facti sunt.

51.3.4 Haec cum sciamus, nunquam aliis insidiemur, gnari nos contra nosmetipsos gladium acuere, et profundiorem nobis infligere plagam.

51.3.5 Sed te aliquis laesit, et vis illum ulcisci? Ne ulciscaris, et sic ulcisci poteris: si ulciscaris, non ulcisceris. Nec putes hoc aenigma esse, sed verum est.

51.3.6 Quomodo et qua ratione? Quia si non ulciscaris, Deum ipsi inimicum constituis; si ulciscaris, non item. Nam, mihi vindicta, ego retribuam, dicit Dominus?1862: Dominus.

51.3.7 Nam si servos habeamus qui mutuo rixentur, nec nobis ulciscendi partes concedant, sed sibi:

51.3.8 etsi saepius nos rogent, non modo non ulciscimur, sed etiam indignamur, et fugitivos mastigiasque vocamus;

51.3.9 oportebat enim1862: enim, dicimus, ut totum nobis deferrent1862: deferres; sed quia, dicimus1862: om., teipsum ultus es, ne molestiam ultra crees.

51.3.10 Multo magis Deus, qui praecepit, ut sibi omnia committeremus, id dicturus est,

51.3.11 Quomodo absurdum non fuerit, cum a servis nostris hanc philosophiam et obsequium exigamus, Domino non ea concedere, quae volumus a servis nostris concedi nobis?

51.3.12 Haec porro dico, quod ita promti sitis ad ultionem expetendam.

51.3.13 Nam eum qui vere philosophatur id facere non decet, sed debet ille peccata dimittere et condonare, etiamsi non magna exspectaretur merces, peccatorum nempe remissio.

51.3.14 Nam si damnas peccatorem, cur, quaeso, ipse peccas, et in eadem laberis? Te quis contumelia affecit? ne contumeliam rependas, ut ne illam tibi ipsi inferas;

51.3.15 percussit? ne repercutias, quia nihil inde utilitatis percipies; moerore affecit? ne vicem referas, quia nihil inde lucri; sed illi similis evadis.

51.3.16 Sic illum fortasse in pudorem conjicies, si omnia mansuete feras; sic in ruborem, ita ut iram sedet. Nemo malum malo sanat, sed bono malum.

51.3.17 Haec apud gentiles nonnulli philosophantur. Nos ergo pudeat, quod stultis gentilibus quantum ad philosophiam simus inferiores.

51.3.18 Multi eorum injuria affecti, aequo animo tulerunt; multi calumnias non propulsarunt; insidiantes beneficio affecerunt.

51.3.19 Timendumque est ne quidam ex illis vitae instituto nobis praestantiores reperiantur, et hinc nos gravius supplicium maneat.

51.3.20 Nam si nos qui Spiritum accepimus, qui regnum exspectamus, qui pro caelorum praemio philosophamur, qui gehennam non timemus, qui Angeli esse jubemur, qui mysteriorum participes sumus, non illos virtute attingamus, quam consequemur veniam?

51.3.21 Etenim si Judaeos superare tenemur, nisi, inquit, abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum; multo magis Gentiles; si Pharisaeos, multo magis infideles.

51.3.22 Cum enim, nisi illos superemus, regnum nobis clausum sit; si Gentilibus pejores simus, quomodo hoc ipsum regnum consequemur?

51.3.23 Omnem itaque acerbitatem, iram, furorem ejiciamus. Eadem dicere mihi quidem non molestum, vobis autem tutum.

51.3.24 Nam medici eodem ipso saepe utuntur remedio; et nos non finem faciemus eadem clamandi, memorandi, docendi, hortandi.

51.3.25 Nam multa est saecularium rerum turba, quae in horum oblivionem conjiciat, ac doctrina frequenti est opus.

51.3.26 Ne ergo huc frustra conveniamus, opera exhibeamus bona, ut futura bona consequamur,

51.3.27 gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, per quem et cum quo Patri gloria simulque Spiritui sancto, nunc et semper et in saecula saeculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY