51.2.5 Quia igitur quidem erat spiritus sanctus, debebat autem effundi habunde, huius autem distributionis principium post crucem factum est, non solum autem habundancie, sed et maiorum carismatum.
51.2.5 Cum igitur spiritus sanctus cohibitus esset, tum iam diffundi largiter debuit, quod post crucem coepit exordium, non tantum ut largius, sed ut maioribus gratiis abundaret.
51.2.5 Cum igitur spiritus sanctus cohibitus esset, futurum autem erat vt deinceps largiter effunderetur, quod post crucem coepit exordium, non tantum vt largius, sed vt maioribus gratiis abundaret:
51.2.5 Cum igitur Spiritus sanctus jam ablatus esset, futurumque esset ut largius effunderetur, cujus doni principium post crucem fuit, non abundantius modo, sed etiam cum majoribus charismatibus: