Omelia LI (l)
51.1.1 In nouissimo autem die magno festiuitatis, stabat Iesus et clamabat, dicens: Si quis sitit, veniat ad me et bibat,
51.1.2 et cetera.
51.1.3 Qui ad diuinam accedunt praedicationem et fidei vacant, sitientium eos desiderium prae se ferre oportet, ac tantam in seipsis accendere cupiditatem:
51.1.4 ita enim quam audient doctrinam, poterunt fideliter continere. Etenim qui sitiunt, arreptum poculum quam cupidissime hauriunt, et ita recreantur:
51.1.5 itidem et qui diuinos sermones audiunt, si sitientes1603: sientes acceperint, nunquam fatigabuntur, quoad totum biberint.
51.1.6 Quod enim semper esurire et sitire oporteat: Beati, inquit, qui esuriunt et sitiunt iusticiam.
51.1.7 Et hoc in loco: Si quis sitit, veniat ad me et bibat: Hoc est, nemini vim facio, neminem traho: sed si quis libens, et promptus accedit, si quis ardet desiderio, hunc ego aduoco.
51.1.8 Sed quanam gratia euangelista nouissimum diem magnum festiuitatis fuisse admonuit? Etenim primus et vltimus magnus erat, medii autem potius in deliciis consumebantur.
51.1.9 Cur igitur in nouissimo? quia in illo omnes conueniebant, non ita in primo, et causam dixit fratribus:
51.1.10 sed neque secundo, neque tertio quicquam tale locutus est, ne irrita verba caderent cum deliciis vacaturi essent.
51.1.11 Nouissimo autem quoniam domum erant redituri, praebet eis ad salutem viatica: Et clamabat, hoc est, fidenter, loquebatur,
51.1.12 et hoc etiam propter magnam turbam. Et vt de spiritali potu loqui se ostenderet, addidit: Qui credit in me, sicut dicit scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae viuae.
51.1.13 Ventrem cor dicit: vt alio in loco, Et legem tuam in medio ventris mei. Et vbi nam dicit scriptura flumina de ventre eius fluent aquae viuae? Nusquam.
51.1.14 Quo modo1603: Quomode igitur hic textus intelligitur? Hoc in loco posthaec verba, qui credit in me sicut dicit scriptura, distinguendum est, vt haec particula, Flumina de ventre eius fluent aquae viuae, Christi sententia sit.
51.1.15 Cum enim multi dicerent, Hic est Christus: Christus quando venerit, nunquid plura signa faciet? rectam habendam cognitionem, neque ita signis, vt scripturis, credendum asserit.
51.1.16 Nam multi cum miracula facientem viderent, Christum tamen esse non arbitrabantur. Debebant nanque dicere Christum a semine Dauid venire,
51.1.17 vt frequenter dicebant: quare vult innuere eorum se non fugere assertionem. Ideoque ad scripturas iterum relegat.
51.1.18 Superius enim dixerat, Scrutamini scripturas1603: scriptura: et iterum: Scriptum est in prophetis, Et erunt omnes docibiles dei: et, Moses vos accusat. Et hoc in loco sicut dicit scriptura, Flumina de ventre1603: venire eius fluent aquae viuae:
51.1.19 Vt abundantiam et copiam gratiae significet: vt et alibi, Fons aquae salientis in vitam aeternam: Hoc est, multam gratiam consequentur. Alibi vitam aeternam, hic aquam viuam dicit,
51.1.20 hoc est, semper operantem. Spiritus enim gratia, cum menti illapsa est, eamque irrigarit, omni fonte vberius scaturit, nunquam deficit, nunquam vacuatur, nunquam stat.
51.1.21 Simul igitur et indeficientem copiam et incredibilem operationem, et fontem et fluuios appellauit, et non vnum, sed innumeros.
51.1.22 Et illic, salientis, pro inundantis, positum est: quod facile quiuis deprehendere poterit, si Stephani sapientiam, Petri linguam, Pauli vim considerauerit.
51.1.23 Quo pacto nihil eos extulit, nihil deiecit, non populorum furor, non tyrannorum persecutiones, non daemonum insidiae, non quotidianae mortes:
51.1.24 sed more fluminis, vehementi lapsu delati, omnia trahentes euaserunt. Hoc autem dixit de spiritu, quem accepturi erant credentes in eum. Nondum enim erat spiritus datus.
51.1.25 Quo modo ergo prophetae prophetarunt, et innumera operati sunt miracula?
51.1.26 Apostoli enim non spiritu, sed eius virtute eiiciebant, vt ipse dicit: Si ego in Beelzebub eiicio daemonia, filii vestri in quo eiiciunt?
51.1.27 Hoc autem dicebat, vt non omnes spiritu ante crucem, sed ipsius virtute eiecisse ostenderet.
51.1.28 Sed cum dimissurus eos esset, tunc dixit: Accipite spiritum sanctum. et iterum: Venit super eos spiritus sanctus, et tunc signa fecerunt.
51.2.1 Cum autem misit, non dixit, Dedit eis spiritum sanctum: sed, dedit eis potestatem, dicens: Leprosos mundate, daemonia eiicite, mortuos suscitate: gratis accepistis, gratis date.
51.2.2 Prophetis autem ab omnibus confessum est, spiritum sanctum datum.
51.2.3 Verum ipsa gratia contracta et separata erat, et a terra discesserat, ex quo dictum est: Relinquitur domus vestra deserta,
51.2.4 et ante illam diem iam deficere coeperant. Siquidem non amplius apud eos propheta erat, neque gratia eorum sacra tuebatur.
51.2.5 Cum igitur spiritus sanctus cohibitus esset, futurum autem erat vt deinceps largiter effunderetur, quod post crucem coepit exordium, non tantum vt largius, sed vt maioribus gratiis abundaret:
51.2.6 etenim mirabilius donum erat, vt cum dicit: Nescitis cuius spiritus estis. et iterum: Non enim accepistis spiritum seruitutis, sed adoptionis. Nam et antiquitus spiritum habebant, sed aliis non largiebantur,
51.2.7 apostoli autem innumeros implebant. Cum igitur hanc essent accepturi gratiam: nondum autem erat data.
51.2.8 Ideo dicit: Nondum enim erat spiritus sanctus. Cum igitur dominus de hac gratia loqueretur, euangelista dicebat: Nondum enim erat spiritus sanctus, datus videlicet, quia Iesus nondum erat glorificatus. Hoc est crucifixus.
51.2.9 Cum enim inimici et peccatores et diuino munere priuati, et odio digni essemus, gratia autem reconciliationis esset indicium: cumque munus non inimicis, non hostibus, non odio habitis, sed amicis et familiaribus detur:
51.2.10 oportuit primum pro nobis sacrificium offerri, et in carne inimicicias dissolui, et deo amicos fieri, et inde munus accipere.
51.2.11 Nam si hoc in promissione Abrahae factum est, multo magis in gratia: quod significans Paulus inquit:
51.2.12 Si enim qui ex lege haeredes sunt, exinanita est fides. Lex enim iram operatur: hoc est, promisit deus Abrahae et semini eius daturum terram,
51.2.13 et nepotes eius promissione indigni reperti sunt, et propriis laboribus placere non potuerunt.
51.2.14 Propterea accessit fides, res facilis, quae gratiam adduceret, neque incassum caderent promissiones.
51.2.15 Ideo ex fide dicit, vt secundum gratiam firma esset promissio: secundum gratiam autem, quoniam labore suo non poterant.
51.2.16 Sed quanam gratia, cum inquit secundum scripturas, non adducit earum testimonium? Quoniam corruptae erant ipsorum sententiae.
51.2.17 Alii enim dicebant, Hic est vere propheta: alii dicebant, Seducit turbam. quidam, Nunquid ex Galilaea venit Christus? Nonne scriptura dicit, quia ex semine Dauid, et de Bethlehem castello?
51.2.18 Et varia erat sententia, vtpote in turba. Neque enim diligenter verbis eius attendebant, neque vt discerent,
51.2.19 propterea nihil eis Christus respondit, quanuis dicerent, Nunquid ex Galilaea Christus venit?
51.2.20 At Nathanael contumeliosius dicentem, A Nazareth potest aliquid boni esse? laudauit, tanquam verum Israelitam.
51.2.21 Siquidem hi, et illi qui ad Nicodemum dixerant: Scrutare, et vide quod ex Galilaea non surrexit propheta: non discendi gratia quaerebant, sed vt Christi gloriam penitus euerterent:
51.2.22 ille autem desiderio tantum veritatis, et diligenti veterum scripturarum scientia, id dicebat:
51.2.23 isti vero ad id vnum spectabant, vt eorum sententiam euerterent qui Christum esse dicerent. Quare hoc in loco nihil eis aperit, nihil exponit.
51.2.24 Qui enim sibi ipsis contraria loquebantur, et nunc neminem vnde veniret scire, nunc ex Bethlehem esse asserebant, constat etiam si didicissent contradicturos.
51.2.25 Esto enim locum ignorarent, quod ex Bethlehem, quoniam esset educatus in Nazareth, non tamen propterea excusabantur.
51.2.26 Nonne enim illic natus est? Nunquid et genus ignorabant, quod ex domo et patria Dauid?
51.2.27 Quo modo ergo dicebant, Nunquid ex semine Dauid venit Christus? Sed hoc illo modo abscondere volebant, et versute omnia loquebantur.
51.2.28 Sed qua gratia Christum non interrogarunt, dicentes: Cum alia quidem omnia in te admiremur, iubes autem tibi secundum scripturas credi, Dic nobis quo modo? Scripturae enim dicunt ex Bethlehem Christum venturum, tu autem ex Galilaea venisti.
51.2.29 Verum nullis huiusmodi verbis vsi sunt, sed omnia peruerse loquuntur.
51.2.30 Quod enim nollent quicquam discere, statim significat euangelista: quod quidam ex ipsis volebant eum apprehendere, sed nemo misit super illum manus.
51.2.31 Nam etsi nihil aliud, hoc saltem eos compungere debuisset: verum non sunt compuncti, vt inquit propheta: dissipati sunt, et non sunt compuncti.
51.3.1 Eiusmodi enim malicia est, nulli vult cedere: ad vnum tantum respicit, vt eum cui insidiatur, perdat. Sed quid dicit scriptura?
51.3.2 Qui fodit foueam proximo, in eam incidet. quod vsu tunc venit. Ipsi enim volebant Christum interimere, vt praedicationem tollerent, sed contra euenit.
51.3.3 Siquidem praedicatio Christi gratia floruit, illorum vero doctrina extincta periit: patriam, libertatem, et licentiam, et cultum veterem perdiderunt, et omni priuati sunt foelicitate, in seruitutem et captiuitatem adducti.
51.3.4 Quibus admoniti, nulli insidias tendamus, scientes quod in nos ipsos ensem acuimus, et maiorem nobis plagam infligimus.
51.3.5 Sed aegre tulit quispiam se offendi1603: offensi, et vult vlcisci: noli quaeso, non vlciscendo enim, vlcisci poteris: vlciscendo vero, non vlcisceris. Nec quae dico nugas arbitrare, sed veritatem.
51.3.6 Quo modo? quoniam qui non vlciscitur, deo relinquit vltionem: qui vlciscitur, minime. Mihi enim, inquit, vindictam, et ego retribuam, dicit dominus.
51.3.7 Nam si serui nostri rixantes inuicem, nulla nostri ratione habita, ipsi ad vindictam vertuntur:
51.3.8 etsi saepius postmodum nos rogent, non solum non eos vlciscimur, sed indignamur, scelestos et flagitiosos appellamus,
51.3.9 et nobis id cognoscendum relinqui oportuisse dicimus. Cum enim tibi vltionem praesumpsisti, nihil amplius in illum indignatur dominus:
51.3.10 hoc longe magis deus dicet, qui nos admonet, vt sibi omnia permittamus.
51.3.11 Qui enim non absurdum sit, vt qui a seruis et pueris nostris tantam modestiam, tantam obedientiam exigimus, eandem domino nostro non exhibeamus?
51.3.12 Hoc autem dico, quoniam tam prompte inuicem vlcisci contendimus:
51.3.13 sed vere philosophantem ne hoc quidem facere oportet, sed ignoscere et dimittere quod in nos peccatur, etiam si illud non esset magnum praemium, veniam pro eo accipere.
51.3.14 Sed dic quaeso, si peccantem reprehendis, cur ipse peccas? cur1603: cum eadem admittis? Iniuriam tibi intulit, noli contra inferre: teipsum enim iniuria affeceris.
51.3.15 Perterruit, noli perterrere, cum nullam inde assequaris vtilitatem: moerore te affecit, noli vicem reddere: nam illi similis efficeris, et tu nihil lucraris: sed si mansuete perfers, forte ipsum corriges:
51.3.16 ita enim pudorem incuties, ita iram sedabis. Nemo malo malum sanat, sed bono malum.
51.3.17 Haec apud Gentes nonnulli philosophantur: qui cum erroris stulticia tantam prae se ferant sapientiam, pudeat nos si inferiores deprehendamur.
51.3.18 Multi iniuria affecti, aequo animo tulerunt. Multi falso accusati, in vltionem non proruperunt. Insidiatores beneficiis prosecuti sunt.
51.3.19 Non parum verendum est, ne apud illos, qui vita nobis praestantiores sint, inueniantur, neve nos maiori cruciatui obnoxios faciant.
51.3.20 Nam si qui participes sumus spiritus, qui dei regnum expectamus, qui coelestium cognitionem habemus, qui non formidamus gehennam, qui angeli fieri iubemur, qui diuinis fruimur mysteriis, ne ea quidem qua illi virtute pollemus: quid nobis sperandum est?
51.3.21 Quod si Iudaei nobis superandi sunt: (Nisi, inquit, abundauerit iusticia vestra plus quam scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum,) longe magis Gentiles: si Pharisaei, multo magis infideles.
51.3.22 Si enim non superantibus nobis illorum vitam, coelorum regna clauduntur: quo modo ea consequemur, si Gentilibus peiores inueniemur?
51.3.23 Abiiciamus ergo dilectissimi, omne odium, iram, indignationem. Eadem dicere mihi quidem non molestum, vobis autem tutum.
51.3.24 Etenim medici eadem saepe medicina vtuntur: et nos eadem vestris auribus instillare, in memoriam reducere, docere, hortari non cessabimus.
51.3.25 Etenim in magna secularium rerum turba, horum obliuiscimur.
51.3.26 Quare ne incassum hic colligamus opere confirmentur, vt futura bona consequamur,
51.3.27 gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem, et cum quo patri gloria, simul et spiritui sancto in secula seculorum, Amen.