PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

52.1.23 Quia uero dixerunt quoniam non principum quis credidit in eum, et quoniam qui non cognoscunt legem, consequenter illos tangit Nichodemus, ita dicens: Non lex nostra iudicat quemquam nisi audierit ab eo.
CLOSE
Griffolini

52.1.23 Cum enim dixissent quod nemo principum credebatB: credebant in eum, sed qui legem ignorabant, merito eos arguit Nicodemus inquiens: Nunquid lex uestra1530: nostra iudicat hominem, nisi audierit ab ipso prius?F: prius:
CLOSE
Griffolini-Montanus

52.1.23 Cum autem dixissent, quod nemo principum credebat in eum, sed qui legem ignorabant: merito eos arguit. Nicodemus inquiens: Nunquid lex nostra iudicat hominem, nisi audierit ab ipso prius?
CLOSE
Montfaucon

52.1.23 Cum autem dixissent neminem principum credidisse in eum, sed eos qui legem ignorabant, merito illos arguit Nicodemus his verbis: Numquid lex nostra judicat hominem, nisi audierit ab ipso prius?