Omelia LII (li)
52.1.1 Venerunt ergo ministri ad pontifices et Pharisaeos. et dixerunt eis illi: Quare non adduxistis eum? Responderunt ministri: Nunquam sic locutus est homo.
52.1.2 Nihil veritate clarius, nihil simplicius, nisi maligni esse velimus: Quemadmodum nihil malignis obscurius, nihil versutius.
52.1.3 Ecce vt Pharisaei et scribae, qui sapientia praestare videbantur, qui cum Christo semper versabantur, vt ei insidiarentur, licet miracula viderint, et scripturas legerint: non modo nihil vtilitatis, sed damni plurimum acceperunt:
52.1.4 ministri autem, etsi nullam eiusmodi materiam haberent, vno tantum sermone persuasi sunt: et qui ad Christum capiendum ierant, eius admiratione capti redierunt.
52.1.5 Neque eorum tantum sapientia admiranda est, quod signis non eguerunt, sed quod sola doctrina crediderunt.
52.1.6 Non enim dixerunt, neminem vnquam ita miracula fecisse: sed, neminem vnquam sic locutum.
52.1.7 Non igitur ipsorum sapientia tantum, sed et audentia admiranda. Siquidem his qui se miserant, ita loquuntur, Pharisaeis videlicet, qui omnia faciebant et conabantur, vt caperetur.
52.1.8 Venerunt enim, inquit, ministri ad pontifices et Pharisaeos, et dixerunt eis illi: Quare non adduxistis eum? Quod autem venerint, longe maius fuit quam si apud Christum remansissent. Sic enim liberati fuissent eorum molestia,
52.1.9 nunc praecones fiunt sapientiae Christi, et maiorem prae se ferunt animum: neque excusant se propter turbam non potuisse, quae eum tanquam prophetam sequuntur:
52.1.10 sed, Nunquam sic locutus est homo: potuissent sane ita se excusare, sed animi ostendunt rectitudinem.
52.1.11 Neque tantum se illum admirari, quam qui se miserant ad eum ligandum, quem audire debuissent, accusare visi sunt.
52.1.12 Atqui breuem Christi audierunt orationem. Tanti enim veritas est, vt incorrupto animo longis sermonibus minime opus sit.
52.1.13 Quid ad hoc Pharisaei? Cum compungi et mutare sententiam oportuisset, contra faciunt, inuicem eos accusant, dicentes: Nunquid et vos seducti estis?
52.1.14 Adhuc eis blandiuntur, neque in eos grauius inuehuntur, veriti ne tandem discederent: tantum indignationem prae se, et leuitatem1603: lenitatem ferunt.
52.1.15 Sed interrogandum erat, quid admiratione dignum loqueretur: quod cauerunt, quippe qui sine dubio se captum iri intelligebant. Perquam stulta autem coniectura dicunt:
52.1.16 Nunquid aliquis ex principibus credidit in eum? Ita Christum accusatis, et non incredulos. Sed turba haec quae non nouit legem, maledicti sunt.
52.1.17 Hoc enim magis vos accusat, quod turba credidit, vos vero minime. Etenim illi cognoscentium legem opera faciebant.
52.1.18 Quo modo ergo, nonne vos maledicti, qui non seruatis legem, et non illi qui legem seruabant? Oportebat autem non ab incredulis quae non credebantur, accusari.
52.1.19 Neque enim rectus hic modus. Nam et vos non credidistis deo, vt Paulus inquit: Quid enim si non crediderunt quidam? Nunquid incredulitas eorum fidem dei euacuabit? Absit,
52.1.20 etenim prophetae semper eos accusant, dicentes: Audite principes Sodomorum: et, Principes tui non credunt. et iterum: Non vestrum est nosse iudicium?
52.1.21 Et vbique vehementius accusantur. Quid igitur? Deum ne propterea quispiam accusaret? Absit: illorum enim hoc crimen.
52.1.22 Quod autem aliud esse posset argumentum, quod legem non cognoscitis, quam quod non creditis?
52.1.23 Cum autem dixissent, quod nemo principum credebat in eum, sed qui legem ignorabant: merito eos arguit. Nicodemus inquiens: Nunquid lex nostra iudicat hominem, nisi audierit ab ipso prius?
52.1.24 Ostendit enim eos neque scire legem, neque seruare. Nam si lex iubet neminem interfici, nisi prius audiatur:
52.1.25 ipsi autem ante auditam causam iudicabant, certe legis transgressores erant. Et cum dixissent neminem principum credidisse in eum,
52.1.26 ideo innuit euangelista eum e principum numero fuisse, ostendens etiam quosdam ex principibus credidisse.
52.1.27 Nondum autem palam facere audebant, erant tamen Christo familiares.
52.1.28 Vide autem quam parce arguit. Non dixit, Vos autem vultis eum interficere, et temere hominem vt errantem condemnatis:
52.1.29 sed benignius, vt nimium1603: nimirum eorum temerarium impetum, crudelemque sedaret.
52.1.30 Quam ob rem ad legem suam vertit orationem, dicens: Nisi audierit diligenter, et cognouerit quid faciat? Quare non solus et nudus requiritur auditus, sed diligens:
52.1.31 quod hac particula significatur, Et cognouerit quid faciat, quid velit, et quare, et cui, an tanquam hostis mores peruertat.
52.1.32 Dubitantes ergo cum dixissent, neminem principum in eum credere, neque vehementer, neque remisse ad eum se contulerunt.
52.2.1 Et quae nam haec consequentia, dic quaeso, dicente illo: Lex nostra non iudicat quenquam, vt respondeant: Nunquid1603: Nunquid et tu Galilaeus es?
52.2.2 Ostendendum nanque erat non ab re pro eo misisse, vel si asperius, minime ei esset respondendum. Scrutare et vide, quia a Galilaea propheta non surgit.
52.2.3 Quid enim dixit homo? Quod propheta est? immo quod non iudicatus non esset morti tradendus:
52.2.4 illi vero contumeliose, tanquam inscio scripturarum respondent, ac si dicerent, acquiesce nobis et disce: hoc enim innuunt dicentes: Scrutare et vide.
52.2.5 Quid Christus,1603: Christus? cum multifariam de Galilaea et propheta locuti essent, vt hanc alienam tolleret suspicionem, quod vnus prophetarum, et non mundi dominus putaretur?1603: putaretur: Ego, inquit, sum lux mundi.
52.2.6 Non Galilaeae, non Palaestinae, non Iudaeae. Quid Iudaei? Tu de teipso testimonium perhibes, testimonium tuum non est verum. O insaniam,
52.2.7 scripturas vbique adducit, et dicunt: Tu de te ipso testimonium perhibes. Quod autem perhibuit testimonium? Ego sum lux mundi.
52.2.8 Magnum dictum, et vere magnum, sed non nimium ipsi admirati sunt. Quoniam non se patri aequiparauit, neque se eius filium dixit, neque deum, sed lucem,
52.2.9 reprehendere tamen voluerunt: nam maius hoc erat quam dicere. Qui sequitur me, non ambulat in tenebris.
52.2.10 Lucem et tenebras intellectu perceptibiles dicit: hoc est, non manet in errore.
52.2.11 Vbi et Nicodemum allicit, vt valde promptum et fidentem, et ministros laudat, qui id fecerint:
52.2.12 hoc enim clamare significat, et eos ad audiendum confirmare vult,
52.2.13 simul et eos dolos struere, et in tenebris et errore versari, neque lucem attingere ostendit.
52.2.14 Nicodemo praeterea in memoriam reducit, quae ante dixerat: Omnis qui male operatur, odit lucem: et non vadit ad lucem, ne opera eius appareant.
52.2.15 Cum enim neminem ex principibus in eum credere dicerent,
52.2.16 ideo inquit: qui male operatur, in lucem non prodire: non ex lucis defectu, sed mentis vicio.
52.2.17 Responderunt ei: Tu de teipso testimonium perhibes. ad quod ille:
52.2.18 Et si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum verum est: quia scio vnde veni, et quo vado: vos autem nescitis vnde venio, aut quo vado.
52.2.19 Quod iam dixi, hoc Iudaei tanquam consulto et ex proposito dictum proponunt, quod Christus arguit,
52.2.20 sed id dixisse asseuerat propter eorum suspicionem, qui purum eum hominem suspicabantur.
52.2.21 Et si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum verum est: quia scio vnde venio. Quid istud est?
52.2.22 Ex deo sum, inquit, et deus, et dei filius: deus autem sibi ipsi idoneus testis, vos autem nescitis,
52.2.23 et sponte vestra mali estis, et scientes scire dissimulatis, et omnia secundum humanam sententiam loquimini, neque quicquam amplius quam quod apparet, intelligere vultis.
52.2.24 Vos secundum carnem iudicatis. Et quemadmodum secundum carnem viuere, male viuere est: ita et secundum carnem iudicare, iniuste iudicare.
52.2.25 Ego non iudico quenquam: et si iudico, iudicium meum verum est. Hoc est, iniuste iudicatis:
52.2.26 etsi iniuste iudicamus, inquiunt, quid nos non arguis? quid non condemnas? Quia non veni ad hoc,
52.2.27 id enim est quod dicit, Ego non iudico quenquam. attamen si iudicem, verum est iudicium meum. nam si iudicare vellem, ex damnatorum numero essetis:
52.2.28 hoc autem non quod iudicem dico, neque ideo non iudico, quod non fidam.
52.2.29 Nam si iudicarem, vos sane conuincerem quod iuste iudicarem: sed nunc iudicii tempus non est. Significat etiam futurum iudicium. Quia solus non sum, sed ego et qui misit me pater.
52.2.30 Vbi innuit, non solum se iudicare, sed etiam patrem: quod subtexit in testimonium eius inducens:
52.2.31 In lege autem vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est.
52.3.1 Quid hoc in loco haeretici dicerent? Quid Christus hominibus praestaret, si hoc simpliciter acciperemus?
52.3.2 In hominibus enim ita institutum est, quoniam nemo per se fide dignus est:
52.3.3 in deo autem quo modo hoc esset consentaneum? Quo modo ergo haec particula intelligenda est? Nunquid quoniam duo, an quoniam homines, propterea duo?
52.3.4 Nam si quoniam duo sunt, qua gratia non confugit ad Ioannem? Non enim dixit, testimonium perhibeo ego de meipso, et de me Ioannes, cur non ad angelum, cur non ad prophetas?
52.3.5 Inuenisset enim et alia innumera testimonia, sed voluit hoc tantum significare, non quod duo, sed quod eiusdem substantiae.
52.3.6 Dicunt ei: Quis est pater tuus? Respondit Iesus: Neque me scitis, neque patrem meum.
52.3.7 Cum enim scientes tanquam inscii, et vt eum tentarent, percontarentur: indignos quibus responderetur, arbitratus est.
52.3.8 Propterea iam omnia apertius et audentius loquitur, quippe qui a signis, et sequentium se doctrina accipiebat testimonium, et quia iam crux appropinquabat.
52.3.9 Noui, inquit, vnde venio, quod non nimium eos offendit: quod autem addidit, Et quo ego vado, magis eos perterruit, ac si non esset in morte permansurus.
52.3.10 Sed cur non dixit, se scire deum esse: sed, vnde veniret? Quia semper humilia magnis admiscet, eaque vicissim cohibet.
52.3.11 Nam cum dixisset, Ego testimonium perhibeo de meipso, idque ostendisset: ad humiliora descendit, quasi diceret, Scio a quo missus sum, et ad quem vado.
52.3.12 Quibus verbis nihil habebant, quod contradicerent. Nihil enim falsi locutus sum, inquit,
52.3.13 cum inde venerim, et illuc ad verum deum vadam quem vos nescitis, ideo secundum carnem iudicatis.
52.3.14 Nam si post tot argumenta et signa adhuc verum non esse dicitis, et Mosem de aliis, et de se testantem fide dignum iudicatis, Christum vero minime,
52.3.15 hoc est secundum carnem iudicare. Ego non iudico quenquam. Atqui etiam patrem neminem iudicare testatur:
52.3.16 quo modo hic dicit, Et si iudico ego, iudicium meum verum est, quia non sum solus? Iterum ad illorum loquitur suspicionem,
52.3.17 hoc est, iudicium meum patris est, neque aliter quam ego pater iudicat: neque aliter ego quam pater. Sed qua nam gratia patris meminit?
52.3.18 Quia non dignum filium cui crederetur arbitrabantur, nisi patris assumpsisset testimonium. Aliter non staret sententia.
52.3.19 In hominibus enim, cum super1603: semper alieno negocio duo testificantur, tunc testimonium est verum:
52.3.20 hoc enim est duos testimonium perhibere, sed si quis sibi ipsi testimonium sit perhibiturus, iam non sunt duo.
52.3.21 Vides nulla alia ratione hoc dictum, quam vt patri consubstantialis, et alterius non egere testimonio, et nulla alia ex parte patri inferior ostendatur?
52.3.22 Animaduerte praeterea quanta cum authoritate loquitur: Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me, qui misit me pater.
52.3.23 Quod, si substantia minor esset, non sane dixisset. Nunc autem ne numeri gratia id positum arbitreris, nihilo inferiorem potestatem intuere.
52.3.24 Testimonium perhibet homo cum fide dignus est, non cum testimonio indiget, et hoc in re aliena: in propria autem ab alio accipit, ipsi in re sua non creditur:
52.3.25 hic autem contra, in suo enim negocio testimonium perhibens, et ab alio se habere asserens, dignum se fide dicit, vndique suam proponens authoritatem.
52.3.26 Sed qua gratia, cum dixit: Non sum solus, sed ego et qui misit me pater, Et duorum hominum testimonium est verum: addidit,
52.3.27 Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso? vt scilicet quantae esset authoritatis ostenderet,
52.3.28 et primum quidem seipsum posuit,
52.3.29 vt aequalitatem indicaret, et nihil eos adepturos, qui se patrem scire, ipsum autem nescire dicerent: et hanc causam dicit, quod ipsum cognoscere non velint.
52.3.30 Ait enim impossibile sine sui cognitione quempiam nosse patrem, vt hoc saltem pacto ad se cognoscendum eos alliciat:
52.3.31 ipso enim contempto patrem semper quaerebant, quare inquit: Non potestis nosse patrem sine me.
52.3.32 Itaque qui filio maledicunt, non ipsi tantum, sed et patri maledicunt.
52.4.1 Haec nos caueamus et glorificemus filium, quippe qui nisi eiusdem esset naturae, non ita dixisset.
52.4.2 Quod si tantum admonuit, alterius autem non erat substantiae, poterat etiam ignorans patrem cognoscere: neque fuisset omnino cognoscere, si patrem nosset.
52.4.3 Neque enim qui hominem nouit, nouit et angelum: immo inquit, Etenim qui creaturam nouit, nouit et deum? minime.
52.4.4 multi enim, vel potius omnes homines creaturam norunt, vident enim ipsam, et deum ignorant. Glorificemus ergo dei filium, non oris tantum gloria, sed operibus,
52.4.5 sine quibus ea nihil proficit. Vide tu, inquit, Iudaeus cognominaris et requiescis in lege, et gloriaris in deo:
52.4.6 qui ergo alium doces, teipsum non doces? qui in lege gloriaris, per praeuaricationem legis deum inhonoras?
52.4.7 Vide ne quando et nos in rectitudine fidei gloriantes, non exhibendo vitam fidei conuenientem, deum inhonoremus, mendacem eum facientes.
52.4.8 Etenim orbis terrarum magistrum, fermentum, lucem, salem vult esse Christianum. Quid significat lux? vitae claritatem, nihil obscuritatis in se continentem:
52.4.9 non lux sibi ipsi vtilis est, neque sal, nec fermentum, sed in alios confert vtilitatem: ita nobis non nostra tantum vtilitas, sed aliorum exigitur.
52.4.10 Sal nisi salsum reddat, non sal, sed aliud esse deprehenditur.
52.4.11 Nam si ipsi benefecerimus, aliis erimus benefaciendi exemplum. Quousque a bonis operibus desistemus, nihil aliis conferre poterimus:
52.4.12 nihil fatuum apud nos, nihil molle sit et solutum, qualia mundi opera sunt, et curae seculares.
52.4.13 Propterea virgines fatuae sunt appellatae, quoniam circa fatuas mundi curas vacabant, hic congregantes, vbi minime est reponendum.
52.4.14 Verendum sane ne idem nobis accidat, ne sordidis vestibus eo accedamus, vbi mundas et nitidas omnes induti sunt.
52.4.15 Nihil enim peccato sordidius, nihil immundius, cuius naturam propheta interpretatus clamabat: Putruerunt, et corruptae sunt cicatrices meae.
52.4.16 Quod si peccati placet cognoscere turpitudinem, commissum considera, cum liber non amplius eius perturbaris affectu, tunc id cognosces.
52.4.17 Considera iram cum sedata est: auariciam, cum ea non afficeris: intelliges profecto nihil turpius, nihil scelestius rapina et auaricia.
52.4.18 Ideo frequenter repetimus, non vt vos perturbemus, sed vt maiorem in modum prosimus.
52.4.19 Nam qui vna non corrigitur admonitione, corrigetur fortasse altera: et quem altera praeterit, non praeteribit tertia.
52.4.20 Vtinam autem omnes omnibus malis liberi, Christi suauitatem degustemus, cui gloria cum patre, simul et spiritui sancto, in secula seculorum, Amen.